Skip to the text

Articulus 13

Exhortatio ad religionis ingressum ac solitariæ vitæ amplexum.

QUID invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt se a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? Deus omnipotens, cujus natura est bonitas pura, qui creaturis fragilibus et humanis potius vult misereri ac parcere, ac salvare, quam irasci, relinquere et damnare, more indulgentissimi ac piissimi patris super perversitate et ingratitudine rebellium filiorum dolentis conqueritur, aitque nobis: Quid iniquitatis, infidelitatis aut odibilitatis invenerunt, audierunt aut cognoverunt patres vestri in me, quoniam averterunt corda sua a me, atque ad vana, nociva ac frivola se verterunt? Nonne ego sum verum, primum, summum, infinitum, incomparabile et superperfectissimum bonum, universis bonis creatis infinite melius, amabilius, delectabilius? Quid ergo displicet vobis in me? An hoc, quod ea præcipio, consulo et requiro quæ vestris iniquis et perversis voluntatibus exstant contraria, ea quoque prohibeo ad quæ sensualitas vestra afficitur, quæ vestra injusta cupit voluntas, et punio vestra peccata? Si hoc ita est, constat vos deviare. Nonne justissimum est creaturam suo subjici Creatori, et voluntatem creatam increatæ voluntati se conformare et illi obtemperare? Nonne ad imaginem et similitudinem meam animas vestras creavi et supernaturalibus donis ornavi, imo in sponsas, filias et amicas elegi, assumpsi ac mihi conjunxi?1 Cur ergo eas assidue deformatis, quotidie inquinatis, et invidiosissimis ac crudelissimis hostibus vestris subjicitis ac constuprandas exponitis, atque a tantæ nobilitatis sublimitate ad tam vilissimam ignobilitatem, ad tam fœdissimam vilitatem dejicitis, ita quod jam dæmonum exstant adulteræ et ancillæ, quæ paulo ante meæ superexaltatissimæ majestatis fuerant sponsæ ac filiæ? A summo cœli empyrei in profundissimum lacum inferni estis dilapsi.

Denique, quid vobis præcipio quod ad vestram salutem non ordino? Quid vobis prohibeo, nisi quod vobis maxime est nocivum, quod a totius beatitudinis fonte vos separat, et ad perpetuæ calamitatis barathrum, ad æternæ damnationis intolerabilem acerbitatem, ad tartarei sulfurei ignis æstuantissimas flammas deducit? Quid insuper consulo vobis, nisi ea per quæ compendiosius potestis peccata effugere, gratiam ac virtutes acquirere, ad runt, perierunt propter iniquitatem suam.2 perfectionem pertingere, ac thesaurizare vobis in cœlis divitias gloriæ æternalis?

Præterea, cernens vos insanire, viam perditionis eligere, dæmonibus dare manum, cum inferno facere pactum, et omni hora appropinquare infernali ergastulo, miserans misereor vobis, differo ultionem, revoco ad salutem, veniam gratiamque promitto, angelorum meorum custodiam vobis adhibeo: nihilo minus indurato et excæcato corde resistitis, reverti, pœnitere mihique adhærere, subjici ac servire respuitis. Quis vestrum toleraret a proximo suo quod ego omni hora a vobis sustineo? Verumtamen nec ad momentum sine mea conservatione possetis subsistere. Omnia quæ habetis, mea sunt dona;3 necessaria victui tribuo, qui pluviam fundo, et solem circuire ac vobis lucere præcipio.4

Nunc ergo, o prævaricatores, redite ad cor, et ista sapienter ac profunde perpendite;5 et certi estote quod non minor est justitia mea quam mea clementia. Nolite pietate et longanimitate mea abuti. Vera quippe est Scriptura quæ protestatur: Quia non cito profertur sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.6 Sed advertite quod rursus hortatur sermo divinus: Non adjicias peccatum super peccatum, dicens, Miseratio Domini magna est.7 Misericordia enim et ira cito ab illo appropiant, et in peccatores respicit ira illius. Non ergo tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira illius, et in die vindictæ disperdet te. Noveris quod quanto diutius differo, tanto districtius judico et ulciscor. An divitias bonitatis meæ et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas mea, quantum in se est, ad pœnitentiam te adducit?8 Tu vero secundum duritiam tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram et ultionem. Pœnitentiam igitur age:9 alioqui veniam tibi cito. Nonne laus impiorum et omnis eorum prosperitas brevis est?10 Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defece-

Gaudiumque iniqui ad instar est puncti: si ascenderit usque ad cœlos superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, velut somnium avolans non invenietur, transiet quasi visio nocturna, et qui viderant eum dicent, Ubi est?11

Hæc modo adverte, ac pœnite, teque emenda, et dignos pœnitentiæ fructus exerce, ut quo frequentius atque enormius excessisti, eo vehementius doleas, cordialius contristeris, copiosius satisfacias, et austerius te castiges. Contritionem namque magnitudini multitudinique culparum oportet consistere adæquatam: alioqui in die judicii unus eris illorum, unus utique reproborum, qui modo rebelles sunt lumini, et tunc sero et infructuose pœnitebunt, dicentes:12 Nos insensati erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis; lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam memoria hospitis unius diei.13

Nunc ergo convertere ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.14 Non trahas iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.15 Non sis durus, neque ut ferreus nervus sit cervix tua, nec frons16 tua sit ænea, ut fiat tibi frons meretricis, nec de tuis sceleribus erubescas.1718 Alioqui revelabunt cœli iniquitatem tuam, et terra adversus te consurget, et manifestum erit peccatum tuum cum his qui dixerunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Lues omnia quæ fecisti, nec tamen consumeris; juxta multitudinem adinventionum tuarum, sic sustinebis.19 In diem enim perditionis servatur iniquus, et ad diem furoris ducetur, et de furore Omnipotentis bibet.20 Ecce complosi manus meas super iniquitates tuas, o impie et profane.21 Numquid sustinebit cor tuum? Ecce conflabo te, et succendam te in igne furoris mei. Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, quæ non relinquet eis radicem.22 Certe dies illa dies iræ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum atque caliginis; similis ei non fuit a principio, et post eum non erit; ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Tunc occurram eis quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo. Ponam eos ut clibanum ignis in tempore vultus et respectus rigorosæ præsentiæ meæ; in ira mea turbabo eos, et devorabit eos ignis.

Si hæc tibi non sapiunt, si ista non times, nonne spiritualiter mortuus es, et sensu mentis privatus? Utinam tibi hæc sapiant, et ea cum intellectuali sapore intelligas, atque novissima tua provideas. O, o, o, fuge de medio Babylonis, de medio ignis sæculi hujus nequam, a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Ne perdas cum impiis animam tuam. Noli esse amicus sæculi hujus, ne Dei inimicus constituaris. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et veni in locum sanctæ religionis. Etenim omnis qui reliquerit patrem aut matrem, aut sorores aut fratres, aut uxorem quam habet (de ejus consensu), aut quam posset accipere, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. Nempe in sancto cœnobio purius vives, rarius cades, velocius quoque resurges; incedes etiam cautius, quiesces securius, cœlico rore frequentius perfunderis, copiosiorem munditiam sortieris, fiducialius morieris, abundantioremque gloriam obtinebis.

Porro, si mihi volueris familiarius adhærere, vicinius couniri, atque in me ardentius transformari, solitariam vitam assume, solitudinem ingredere et cellam inhabita, et ibi loquar ad cor tuum.23 Ibi sedebis et tacebis, quia levabis te super te, et præstolaberis cum silentio Salvatorem.24 Quo ibidem fueris ab inquietudine hominum, a tumultu domesticorum, ab occupatione cum socio longius relegatus liberiorque effectus, eo aptior eris vacare et experiri quam dulcis sit Dominus, quam magna et infinita sit affluentia dulcedinis ejus.2526 Denique, ibi per fidem rationibus credendorum illuminatam, et per sapientiæ donum caritatemque fervidam, contemplaberis quam bonus sit Dominus his qui recti sunt corde, qui esuriunt sitiuntque justitiam, qui in simplicitate cordis quærunt eum;272829 qui nil penitus amant, intendunt, requirunt, nisi ipsum finaliter, alia autem non nisi in ipso; qui indesinenter solliciti sunt qualiter ei in cunctis complaceant ipsumque in omnibus venerentur, zelo divini honoris ac fraternæ salutis universorum semper accensi, imo in viscera pietatis, in affectum sincerissimæ caritatis, in desiderium proficiendi continue prorsus conversi. Talibus plane sapit Deus, non mundus; nec illos carnium esus delectat, sed carnem cum vitiis et concupiscentiis30 edomare, cunctos passionum irrationabiles motus cum summa diligentia refrenare, in profunda et firma humilitate se stabilire, in filiali Dei timore persistere, et coram præsentia Creatoris jugiter, timorate atque sollicite ambulare.31 Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Gen. 1, 26, 27. ↩

  2. Gen. xxiv, 13. ↩

  3. I Par. xxix, 14. ↩

  4. Matth. vi, 31, 32; v, 45. ↩

  5. Is. xlvi, 8. ↩

  6. Eccle. viii, 11. ↩

  7. Eccl. v, 5-9. ↩

  8. Rom. ii, 4, 5. ↩

  9. Apoc. ii, 16. ↩

  10. Ps. lxxii, 19. ↩

  11. Job xx, 5-8. ↩

  12. Sap. xxiv, 13. ↩

  13. Sap. v, 4, 6, 9, 15. ↩

  14. Osee xiv, 2. ↩

  15. Is. v, 18. ↩

  16. Is. xlviii, 4. ↩

  17. Job xx, 27, 28; xxi, 14. ↩

  18. Jer. iii, 3. ↩

  19. Job xx, 18. ↩

  20. Job xxi, 30, 20. ↩

  21. Ezech. xxii, 13, 14, 21. ↩

  22. Malach. iv, 1. ↩

  23. Osee II, 14. ↩

  24. Thren. III, 28, 26. ↩

  25. Ps. XXX, 20. ↩

  26. 1 Petr. II, 3; ↩

  27. Sap. I, 1. ↩

  28. Matth. V, 6; ↩

  29. Ps. LXXII, 1; ↩

  30. Galat. V, 24. ↩

  31. Mich. VI, 8. ↩

Chapter 14 of 14