Skip to the text

Articulus 6

De præconizatione, commendatione, confirmatione et privilegiatione Ordinis Cartusiensis, ex dictis summorum Pontificum.

DIXIT Jesus Petro : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram œdificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni cœlorum.1 Quamvis successores ac posteri beatissimi principis Apostolorum Petri inferiores sint illo in sanctitate, non tamen in ecclesiasticæ potestatis prælatica auctoritate, pastorali judicialique jurisdictione. Idcirco, ut sanctus deprompsit Gregorius, quum quasi peccatum ariolandi sit, superiori repugnare, et quasi scelus idololatriæ, præsidenti acquiescere nolle, quicumque Romano Pontifici contradicit, quasi ariolationis scelus ac idololatriæ crimen incurrit.2 Hoc vereantur ac perpendant, qui Cartusiensi Ordini obloquuntur, ejusque claritatem offuscare nituntur, dicentes quod ob indiscretum suum rigorem non sit ab Ecclesia, id est a summo Ecclesiæ judice ac prælato Romano Pontifice, approbatus et confirmatus : quod quam a veritate sit alienum, ex subsequentibus refulgebit.

Itaque Clemens III Cartusiensibus scribens : Clemens, inquit, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Priori et Fratribus Cartusiæ. Inter virtutum aromata et sanctorum fragrantiam studiorum, opinionis (id est famæ) vestræ balsamus suo nobis odore discernitur : quæ quum se asperioribus institutis a mundi separet vanitate, et præclara resplendeat gloria meritorum, nobis est amplius honoranda. Providendum quoque diligentius est et cavendum ne quietem vestram sanctam improbitas alicujus valeat conturbare. Eapropter, dilecti in Domino filii, etc.

Insuper, Cœlestinus Papa III scribit ad eos: Paci et tranquillitati vestræ tanto propensius providere volentes, quanto arctius divinis estis obsequiis mancipati, et in contemplationis arce procul a terrenorum tumultu semoti, piæ postulationi vestræ facilius annuimus, et favorem apostolicum libentius impertimur. Inde est, quod ut instituta Ordinis vestri perpetuam habeant firmitatem, prout approbata sunt et a bene utentibus observata, rata in posterum fore decernimus, et auctoritate qua fungimur confirmamus, etc.

Insuper, Innocentius III scribens eisdem : Vestræ, inquit, tranquillitati utiliter præcavere volentes, ne vos (qui Marthæ circa plurima satagentis officium dimittentes, elegistis potius cum Maria juxta pedes Domini residere, audientes verbum illius) causarum strepitus inquietet, et ab otio sancto deducat, auctoritate vobis præsentium indulgemus, etc.3 — Innocentius IV scribit etiam ad eos : Religionis vestræ meretur honestas, ut vos sincera in Domino diligentes caritate, votis vestris favorabiliter annuamus, etc.

Amplius, Honorius III ad archiepiscopos atque episcopos scribit : Quum dilecti filii Fratres Cartusiensis Ordinis acceptis pennis columbæ, in mentis solitudinem evolarint, illicque pro suis gemant et aliorum peccatis, in ara cordis carnalibus mactatis desideriis, holocaustum offerentes Domino semetipsos, etc.

At vero Clemens IV fatetur : Quum dilectos filios Priores et Fratres Cartusienses merito suæ religionis caros habeamus plurimum et acceptos, mandatum quod pro eis facimus, tanto volumus efficacius adimpleri, quanto gravius Creatorem nostrum offendunt qui eos ex occasione aliqua persequuntur, etc. — Hoc pensent qui

Ordini huic obloqui non verentur : siquidem oblocutio maligna est, et gravius lædit ac nocet quam furtum, et tam obloquentem quam audientes, quantum in ipsa est. Perimit eum quoque cui obloquitur, quem quantum ad esse bonæ famæ quod in cordibus possidet proximorum, necare conatur et contemptibilem reddere : ideo detractio homicidii species est. Nempe, ut sanctus recitat Clemens, sacratissimus Petrus homicidium dixit triplex consistere : unum corporale, quod aufert vitam naturæ; aliud spirituale, quod tollit vitam gratiæ (juxta illud Augustini : Qui in conspectu alterius impie agit, quantum in se est eum occidit); tertium, quod aufert esse laudabilis famæ, sicut detractio, quæ et alios impedit a spirituali profectu et trahit ad vitium, quoniam scandalizantur in eo cui detrahitur, in quo alias possent ædificari.

Adhuc autem, Alexander IV ad Cartusienses : Thesauro (ait) virtutum sic præclara vestra religio suum semper adstrinxit affectum, quod habetur et in conspectu æterni Regis placita, et in oculis hominum gratiosa. Ipsa quidem religio vestra ut columba mitis et humilis, et electa Domini specialis, pulchra per totum adspicitur, omnem a se rugam enormitatis abjiciens et maculam deformitatis excludens, vigilantibus illis qui paternæ sollicitudinis in ea gerunt officium, quod ibidem nullæ possint vitiorum spinæ succrescere, sed ipsa florum honoris et fructuum honestatis immarcescibili polleat ubertate. Propter hunc etenim sanctæ operationis effectum, nunquam Ordo vester officio alienæ visitationis vel correctionis indiguit, sed de ipso aliquibus aliis reformationis beneficium ex providentia Sedis apostolicæ jam provenit. Quum itaque claris agnoscamus indiciis, dictum Ordinem esse aliis rectæ vitæ speculum et salutiferæ conversationis exemplum, etc.

Præterea, Clemens Papa IV Cartusiensibus loquitur : Speciali gratia et favore illa vos de causa dignos potissime reputamus, quia toto cordis affectu ad hoc semper intenditis, ut per sanctæ conversationis et vitæ studium in conspectu Dei et hominum placeatis. — Denique Joannes XXII scribit eisdem : Præsignis Ordinis vestri religio fecunditate referta virtutum, et meritorum conspicua sanctitate, necnon devotionis sinceritas, etc.

Insuper, Alexander III loquens eisdem : Quum vos, inquit, per Dei gratiam multa præemineatis gloria meritorum, et vitam solitariam eligentes, divinæ contemplationi arctius intendatis, bonus odor vestræ religionis ad id nos inducit, ut communi et speciali debito quieti vestræ debeamus intendere, et jura vestra summopere conservare. Eapropter, filii in Domino dilectissimi, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et domus Ordinis vestri cum omnibus bonis, pascuis et possessionibus quas impræsentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum justis modis, præstante Domino, poteritis adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus, et terminos quos rationabiliter statuistis, vobis et domibus vestris auctoritate apostolica confirmamus, etc.

Amplius, Alexander IV ipsis Cartusiensibus scribit : Amictus lumine sicut vestimento4 Dei Filius, Dominus noster, Jesus Christus, suam sacrosanctam Ecclesiam quasi tot videtur illustrasse luminibus, quot in ea constituit gradus et ordines virtutum insigniis et cultus divini studio refulgentes. Inter personas siquidem alias quas in laudem sui nominis virtus Altissimi ab antiquis temporibus usque nunc assumpsisse dignoscitur, illi quasi præcipui videntur fuisse, qui vestri sanctitatem Ordinis sunt professi. Vigiles enim et solliciti ad hoc ipsi studuerunt assidue inveniri, quod et Sponsus cœlestis in eorum conscientiis haberet lectum floridum, et christiana religio de ipsorum conversatione angelica sumeret sanctitatis exemplum, Sede apostolica de hoc multitudinem spiritualis lætitiæ sæpius consequente, ita quod ipsa in eis tanquam in odore agri pleni cui benedixit5 Dominus, sine intermissione delectans, eos inter alios Ecclesiæ filios, præcipuæ dilectionis amplexibus et gratiosi favoris affluentia confovebat : multis nihilo minus de diversitate fidelium ad hoc vacantibus, quod circa religionem tam famosam et celebrem sincerissimæ dilectionis effunderent largitatem.

Ex his luce clarius innotescit quam magnifice ac præclare summi Pontifices de Ordine senserint et conscripserint Cartusiensi, quam copiose approbaverint eum, quam luculenter ac multiformiter confirmaverint ipsum.

Ad quod demonstrandum possent et alia consimilia multa ex summorum bullis Pontificum allegari. Nam et Clemens Papa IV inter cetera protestatur : Christi sponsam sanctam Ecclesiam sub unitate fidei religionum diversitas non mediocri venustate decorat. Ad cujus sane mirabilem pulchritudinem Ordo Cartusiensis plurimum adjecit, qui a suis fundatoribus, viris spiritualibus et tanquam adeps a carnibus penitus separatis, est magno pariter et exacto consilio circumcisus :6 qui ab hominum segregati consortiis, et ad vitæ necessaria satis paucis contenti, more aquilarum nidum suum in arduis posuerunt, ubi lectionibus, orationibus et contemplationibus vacant, etc.

Postremo, Honorius Papa III inter reliqua scripsit eis : Obsecramus vos per Dominum Jesum Christum et per caritatem Spiritus Sancti, quatenus immolantes pro nobis, pias manus elevetis ad Deum, ut de sua abundantia pietatis custodiat Ecclesiam suam propitiatione perpetua. Nos enim æmulantes Dei æmulatione vestri Ordinis honestatem, et novissima nostra fieri vestrorum similia cupientes, vos et universum Ordinem vestrum tueri præsidiis, favoribus attollere, ac beneficiis intendimus confovere, etc.78

Hinc elucescit quam insipienter et periculose loquantur ac agant qui Cartusiensibus obloquuntur, adversantur aut nocent, præsertim quum et in bullis prætactis communiter sic addatur in fine : Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Footnotes

  1. Matth. xvi, 17-19. ↩

  2. 1 Reg. xv, 23. ↩

  3. Luc. x, 38-42. ↩

  4. Ps. ciii, 2. ↩

  5. Gen. xxvii, 27. ↩

  6. Eccl. XLVII, 2. ↩

  7. II Cor. XI, 2. ↩

  8. Num. XXIII, 10. ↩

Chapter 7 of 14