Articulus 2
De antiqua quorumdam querela adversus Cartusienses, eo quod in nullo casu, in nulla videlicet infirmitate, carnium esum admittant.
ANIMALIS homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei;1 stultitia enim est illi. Spiritualis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Quidam benevoli sunt bonæque indolis, et bona virtutum ac gratiæ dona quæ in se ipsis non habent, amant, commendant ac venerantur in aliis. Alii vero corrupti sunt, intimorati atque ad temeraria judicia proni, qui dona Dei quibus carent, in aliis persequuntur, melioribus obloquuntur, ac (teste Hieronymo) in eo doctos se putant bonosque
Footnotes
-
I Cor. II, 14, 15. ↩
Chapter 3 of 14