Articulus 3
Reprobatio accusationis illorum, et ad objecta eorum solutio.
QUEMADMODUM autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati;1 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.2 Contra prætactas calumnias dudum scripserunt viri litterati ac boni: magister Arnoldus de Novavilla, præcipuus physicus, cancellarius quoque Parisiensis Joannes de Gerson, gloriosus theologus.
Prætactus ergo Arnoldus in suo scribit tractatu: Opinio illa in se falsa est et profana, quia expresse sapit hæreticam pravitatem, et est in radice sua phantastica et mendosa. Cujus falsitas sic probatur. Quod ex summa fit caritate non adimit caritatem: quum ergo in Ordine Cartusiensi carnes regulariter denegentur quibuslibet regulæ subjectis virtute generalis statuti, constat ex caritate id fieri. — Insuper, quod sapiat hæresim declaratur: quia, ut sacri canones protestantur, hæreticus est qui Romanæ Ecclesiæ adversatur in his quæ ad universalem pertinent statum fidelium, et item qui novum dogma confingit pertinaciter. Et certe utroque reatu involvitur auctor opinionis tam pravæ. Constat namque quod Romana Ecclesia de præfato Ordine tanquam de pulcherrima ac gloriosissima filia gloriatur, et tolerat, imo et approbat statuta ipsius. Fingit etiam novum dogma, quia supponit quod languidi interdum nequeant sine esu carnium a mortis periculo liberari, sicque docet necessarium esse carnibus vesci ad vitæ longitudinem consequendam: quod peritissimi reprobant medicorum. Mortis, inquiunt, periculum non timetur in languido nisi ex defectu virtutis vitalis, et hæc non valet deficere nisi vel ex malitia materiæ seu humoris eam resolventis, aut defectu alimenti eam conservantis ac restaurantis deperditionem ipsius. In utroque vero casu languens evadit mortis periculum per abscisionem causæ prosternentis virtutem illam vitalem. Nec est tutum in proposito remedia permutare. Nam, ut clarissimus medicorum princeps Hippocrates ait in Ægritudinum regimento, si deficientibus per furiam morbi, id est malitiam materiæ vel humoris peccantis, exhibeatur cibus suffocationis, vel alterius vexationis superadditio, vitam coguntur finire celerius; deficientibus autem ex penuria alimenti si denegetur cibus et medicationi subdantur, exspirant velociter tabefacti. Ex quibus patet, quod quum carnes ad edendum non propinentur nisi pro alimento, ad liberandum ægrum qui timetur deficere ex morbi malignitate, non proderunt, sed nocebunt. Deficientibus vero propter penuriam alimenti si carnes exhibeantur, confortabunt procul dubio vitalem virtutem. Verumtamen ad eam confortandam et reparandam, non oportet cibos carnium potius dari quam alterius alimenti: quia, ut dictum est, deficienti ex hac causa debetur alimentum velocissime abundanterque reparans virtutem ipsam deficientem. Talia vero testantur medici esse vinum ac vitella ovorum mediocriter mollia, sic probantes: quia nihil abundanter ac velocissime potest virtutem vitalem reparare in corde, et per consequens in arteriis cunctorum membrorum, nisi velocissime valet generare spiritus copiosos in membris prædictis. Porro tale consistit alimentum illud quod in laudabilem multumque sanguinem velocissima digestione convertitur: quale est quod habet qualitates sanguini naturaliter conformes, atque in sui substantia paucissimas gerit fæces, imo habet substantiam adeo puram, quod convertitur quasi totum in sanguinem. Præcunctis vero nutrientibus prærogativam habent in his duo hæc, vinum mediocre, et maxime aromaticum, et vitella ovorum. Ceteris quippe aliquæ prædictarum desunt conditionum: quia si generativa sint sanguinis multi, aut non ita cito in sanguinem convertentur, aut non in tam purum, seu econverso. Si enim ita celeriter in sanguinem convertantur ut ista, non tantus erit aut non tam purus. Brodia etenim carnium et succi earum vel latenter vel apparenter abundant ventositate superflua, quæ pabulum est caloris extranei potius quam materia sanguinis puri laudabiliumque spirituum.
Patet igitur, quod languentibus in quibus defectus virtutis vitalis causatur non ab alimenti penuria, esus carnium ingerit mortis periculum, et citius atque securius eis succurritur per exhibitionem ovorum ac vini quam carnium. Hinc hujus oppositum affirmare contingit aut ex malitia et odio, qualis est error perfidiæ Judæorum; aut ex concupiscentia carnium et animi passione, quæ rectum pervertunt judicium; vel ex ignorantia physicalium3 considerationum : quæ docent quod quædam est virtus corporalis per quam anhelitus exercetur et pulsus in corpore toto, sine qua nequit in aliqua corporis parte ullus vitæ actus manifestari : ideo medici hanc appellant absolute vitalem. Alia est per quam exercetur cognitio, quæ pertinet et convenit animali, ut sentire, imaginari, æstimare, memorari : ideo animalem cognitivam nominant eam. Tertia est per quam motus voluntarius exercetur : propterea vocant eam animalem motivam voluntario motu. Considerans igitur medicus sapiens harum virtutum diversitatem, rationabiliter distinguit inter confortantia, dicens quod ad confortationem virtutis vitalis et cognitivæ plus valent alimenta subtilia, et quæ in sanguinem purum facillime convertuntur : quoniam illæ virtutes specialiter perficiunt operationes suas virtute spirituum laudabilium, qui generantur ex sanguine puro et temperato. Ad confortationem autem virtutis motivæ prædictæ plus prosunt cibaria grossa, quæ densum et tenacem seu glutinosum generant sanguinem : quoniam motus voluntarius perficitur soliditate seu robore nervorum et lacertorum; sanguis vero densus et tenax membra facit robusta et valida, quoniam difficulter ab eis per motum et laborem humiditas nutrimentalis resolvitur. Quumque respectu vini tenacem sanguinem generent carnes, constat quod ex hoc respectu commodiores erunt carnes ad imprimendum robur membris languentibus ex alimenti penuria; verum ad ea vivificanda, illa alia erunt utiliora. Per quod prædictorum maxime detegitur error : quia, ut asserit Galenus, confortatio virtutis motivæ non est necessaria in decumbentibus ægris, quoniam et modicum egent operatione ipsius : quare nec carnibus necessario indigent. Hinc demum 1 Tim. v, 23. Apostolus scribit ad Timotheum : Modico vino utere, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Nec dicit : Rom. xiv, 2. Carnibus utere. Imo ad Romanos : Qui infirmus est (inquit), olus manducet. Non dicit, Carnes. De pane quoque et vino quod confortent virtutem vitalem, habetur in Psalmo : Vinum lætificet cor hominis, et panis cor hominis confirmet.4 Sic et Christus deficientes in via, in quibus timebatur vitalis virtutis defectio, refecit non carnibus, sed pane ac piscibus. Ps. ciii.
Hæc ex tractatu præfati magistri sunt sumpta : quæ et Joannes Andreæ utriusque juris celeberrimus doctor allegat et approbat. Nec derogat præinductis quod alii quidam sancti religionum institutores esum carnium in infirmitatibus admiserint : sicut nec illis obstat quod nonnulli religionum institutores esum carnium etiam sanis professoribus suorum Ordinum concesserint. Etenim Patres sancti considerationes habuerunt diversas, ac variis modis a Spiritu Sancto sunt moti, institueruntque Ordines magis et minus rigorosos, arduos et perfectos, prout diversis hominibus juxta varietatem et gradum virium et culparum, atque affectionum, fervorum, dispositionum et inclinationum suarum competit et congruere potest.
Porro, quam consultissime ac providentissime venerabiles Patres Ordinis Cartusiensis professoribus suis usum carnium totaliter indispensabiliterque negaverint, experientia pandit. Videmus quippe, ut ipsi hoc consideraverunt in aliis, quemadmodum modica illa licentia vescendi carnibus tempore infirmitatis paulatim sit facta occasio magni, imo et multiplicis mali. Proni enim sunt sensus et affectus Gen. viii hominum ad iniqua. Sicque decrescente primo fervore, persuasit sibi humana fragilitas ac carnalis affectio multiformi et levi occasione, infirmitatis incommodum, indigentiam carnium, indulti abusum, et sic passim ad ollas carnium sunt reversi. Tanti igitur mali omnimodam occasionem absciderunt sibi ac posteris suis totaliter Cartusiensis Ordinis Patres.
Postremo, quod ex verbis Apostoli introductum est, nequaquam militat contra 1 Tim. 1, 3-5. præhabita : quia, secundum expositores et sanctos Patres, Apostolus loquitur contra eos qui quosdam cibos dixerunt illicitos ex innata malitia, et non solum ex significatione, aut quasi adhuc duraret prohibitio Mosaicæ legis de variis escis vitandis. Non autem loquitur contra eos qui causa refrenandæ concupiscentiæ aut pœnitentiæ peragendæ, seu pro ampliori gratia obtinenda, docent, suadent aut jubent a delicatioribus alimentis ad tempus seu totaliter abstinere : quod innumerabiles Sanctos constat egisse.
Footnotes
Chapter 4 of 14