Skip to the text

Articulus 5

De commendatione et testimoniis S. Bernardi ad Fratres Cartusienses.

QUAM pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel!1 Ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus. Epistola illa ad Fratres de Monte Dei communiter beatissimo nimiumque clarissimo ac spiritualissimo viro S. Bernardo adscribitur: nihilo minus a quibusdam non sine ratione ambigitur an vere sit ejus ¹. Primo, quia in prologo illius epistolæ auctor ejusdem: Excerpsi, inquit, ex libris S. Ambrosii quidquid in eis disseruit super Cantica canticorum, opus grande et inclytum; similiter ex dictis B. Gregorii, sed diffusius quam Beda fecerit. Bernardus autem non consuevit excerptionibus hujusmodi occupari. Alia demum nonnulla scribit ibidem, ex quibus idem videtur: In epistola, inquiens, ad Romanos et in ceteris quibusdam, quod dixi, de sanctorum Patrum fontibus hausi, in quibus nihil omnino aut non multum de meo dixi. Secundo, quoniam is qui collegit flores Bernardi, nihil ex epistola illa ad Fratres de Monte Dei extraxit. Tertio, ob stili diversitatem.

Verumtamen ex quibusdam apparet probabile quod S. Bernardus epistolam illam ediderit. Nam in eodem prologo loquitur: Sunt et alia opuscula nostra, et super Cantica canticorum usque ad illum locum: Paululum quum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Nempe usque ad id super Cantica scripsit. Et addit in prologo: Nam contra Petrum Abælardum, qui effecit ne prædictum opus perficerem, etc. Quod dictum videtur de Petro illo Leonis antipapa, Innocentii Papæ adversario, contra quem pluribus annis prædicavit Bernardus, et a compilatione impediebatur librorum. Rursus, in prologo illo effatur: Senium et ægritudo a communi me labore relaxat. Alibi quippe, et super psalmum, Qui habitat in adjutorio, a communi conventus labore se exemptum fatetur ex infirmitatis debilitate, sicque editioni opusculorum ac sermonum fuisse intentum.2 Præterea, auctor prætactæ epistolæ, tantæ ex suo effectu probatur excellentiæ exstitisse in omni sapientia atque notitia Scripturarum, in exercitatione virtutum, in gustu et sapore interno, in experientia divinorum, in contemplationis profunditate, in auctoritate loquendi et gratia instruendi, ut non immerito putetur fuisse sanctus ille Bernardus, qui Fratribus Cartusiensibus domus Montis Dei valde fuit familiaris, amicissimus ac frequenter contubernalis.

Verum, sive S. Bernardus, sive alius ei forsan contemporaneus illam compegit epistolam, ipsa vere Bernardo adscribitur, utputa ejus personæ aut alteri ei in gratia simili: juxta quem modum amicus dicitur alter ego; sanctissimus quoque Joannes Baptista vocatur Elias; et qui multum sunt similes, iidem feruntur, ita quod dicimus:3 Vidistis istum, illum vidistis.

Sic ergo Bernardus Cartusiensibus illis scripsit: Fratribus de Monte Dei, inferentibus orientale lumen et antiquum illum in religione Ægyptium fervorem tenebris occiduis, solitariæ scilicet vitæ exemplar ac formam conversationis cœlestis, occurre et concurre, o anima mea, in gaudio Spiritus Sancti, in risu ac jubilo cordis, in pietatis fervore, atque in omni obsequio voluntatis devotæ. Quidni? Etenim epulari in Domino et gaudere oportet, quoniam christianæ devotionis ac sanctæ religionis speciosissima portio, quæ cœlos propinquius tangere videbatur, mortua erat, et revixit;4 perierat de mundo, et ecce inventa est. Auditu auris audiebamus, nec credebamus; legebamus in libris et mirabamur de antiqua vitæ solitariæ gloria, et magna gratia Dei in ea: quum subito invenimus eam in campis silvæ, in Monte Dei, in

¹ Cf. Migne Patrol. lat. tom. 184, p. 299-307. monte spiritualiter pingui. Ibi enim jam per vos offert se omnibus, et se in vobis demonstrat, ignotaque hactenus innotescit in paucis simplicibus, ipso eam vobis ingerente qui per paucos simplices totum mundum olim sibi subjecit, ipso mundo id admirante.

Insuper in eadem epistola Fratres ipsos multipliciter laudat. Sed numquid eos de abstinentia jugi ab omni carnium esu ibi aut alibi unquam redarguit? Non utique. Imo potius ad majorem quam nunc saltem observant abstinendi rigorem hortatur, dicendo: Panis furfureus et aqua simplex, olera vel legumina simplicia nequaquam res delectabiles sunt; sed in amore Christi et internæ delectationis desiderio ventri et palato bene morigerato gratanter ex iis satisfacere posse, valde est delectabile. Quot millia pauperum ex iis aut aliquo horum delectabiliter satisfaciunt naturæ? Facillimum quippe et delectabile esset, adjuncto amoris Dei condimento, secundum naturam vivere, si nos permitteret insania et carnalitas nostra: qua sanata, statim naturalibus natura arridet. Itemque: Fugienda sunt, ait, superflua et adulterina condimenta. Sufficiat, obsecro, ut comestibiles fiant cibi vestri, non etiam concupiscibiles aut delectabiles. Sufficit namque concupiscentiæ malitia sua: quæ quum vix aut nequaquam pertransire possit ad finem explendæ necessitatis, nisi per viam quantæcumque delectationis, si cœperit irritamenta ab eis accipere qui bellum assumpserunt perpetuum contra ejus oblectamenta, fiunt duo contra unum, et periclitatur continentia.

Præterea, in sermone quem ipse sanctus et electissimus pater Bernardus fecit in ipsa domo Majoris Cartusiæ, ipsemet protestatur quemadmodum mox ut ipsam sancti illius cœnobii ecclesiam ac structuram a longe cœperit conspicere, fuerit valide alteratus, vehementer compunctus, fortiter inflammatus, vehementissime ac profundissime liquefactus, resolutus ac transformatus desiderio caritatis in Fratres congregationis illius, quos videre, audire et alloqui æstuantissime concupivit.

Amplius, suscepta epistola domini Guigonis prioris Cartusiæ, sic eidem ac Fratribus ejus rescripsit: Inter Patres reverendissimis et inter amicos carissimis, Guigoni priori Cartusiensi ceterisque sanctis qui cum eo sunt Fratribus, frater Bernardus. Sanctitatis vestræ litteras tam lætus accepi quam avidius olim desideraveram. Deinde in processu epistolæ magnifice eos collaudat, rigorem vitæ abstinentiamque extollit: Benedicti (inquiens) estis a Domino, qui me in benedictionibus dulcedinis tantæ prævenire curastis, ut daretur puero vestro, vobis prius scribentibus, fiducia rescribendi; scribere quidem ad vos jam quidem gestienti, sed non præsumenti. Verebar enim sanctam (quam in Domino habetis) importunis scriptitationibus infestare quietem, et juge illud sacrumque vestrum silentium atque cum Deo susurrium vel ad modicum interrumpere, ac nostra ingerere auribus vestris, secretis penitus atque supernis eulogiis occupatis. Timebam omnino molestus fieri vel Moysi in monte, vel Eliæ in deserto, vel Samueli in templo, si divinis consolationibus confabulationibusque supernis intentos aliquatenus avocarem, etc.

Hæc ac multa similia ibidem ac alibi scribit ad eos et de eis. Quod si in omnimoda ab esu carnium abstinentia eos sensisset reprehensibiles, periculose vescentes, haud dubium quin insinuasset id eis: quod nusquam egit, imo eorum abstinentiam eximie commendavit. Et breviter, in tantum excrevit amor cordis sui ad ipsos, quod unus ex eis fieri peroptavit, et factus fuisset, nisi major fructus in prædicando et aliæ grandes causæ præbuissent obstaculum. Qua ergo temeritate homines carnales, carnium amatores, reprehendere audent in Cartusiensibus abstinentiam istam a carnibus, quorum conversationem et abstinentiam sanctus vir ille, cujus consilium fuit quasi consilium Dei, vir utique apostolicæ sanctitatis, imo et apostolicæ potestatis in miraculorum frequentia, gloria ac virtute, in fructificatione quoque verbi cœlestis et innumerabilium hominum conversione, tam excellenter præconizavit? Sileant interim, et judicent semetipsos, ac suam carnalitatem et cæcitatem deplorare non cessent.

Footnotes

  1. Num. xxiv, 5, 6. ↩

  2. Ps.xc. ↩

  3. Matth. xi. ↩

  4. Luc.xv, 32. ↩

Chapter 6 of 14