Skip to the text

Articulus 1

De institutione Ordinis Cartusiensis.

NONNE stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?1 Agnitum plane atque famosum est miraculum illud resuscitati Parisiis mortui in theologia magistri facie tenus virtuosi, grandique morum venustate forinsecus decorati, qui altera obitus sui die ac prima sui resuscitatione erigens se in feretro, terribili protulit apparatu : Justo Dei judicio accusatus sum. Porro sequenti die denuo suscitatus, terribilius ait : Justo Dei judicio judicatus sum. Tertia autem die terribilissima voce deprompsit : Justo Dei judicio æternaliter sum damnatus. Cujus occasione prodigii Ordo cœpit Cartusiensis.

Vir quippe altæ considerationis, magister Bruno, natione Coloniensis, in facto illo horribili intuens quam vere incomprehensibilia, rigorosa ac metuendissima sint Omnipotentis judicia, compunctus, territus et accensus est vehementer, ac una cum sex viris sibi familiaribus ac præcaris hunc mundum immundum, hoc sæculum nequam, hoc turbulentissimum ac periculosissimum mare, in quo, ut sanctus fatetur Hieronymus, de centum vix unus evadit, exire decrevit :2 quod juxta directionem S. Hugonis Gratianopolitani antistitis, super hoc visione septem stellarum desuper informati, saluberrime adimplevit; ac juxta compunctionis suæ fervorem, juxta spei suæ in Deo corroborationem, juxta magnitudinem ac certitudinem fidei suæ, eremiticam, solitariam et vere pœnitentialem exorsus est ducere vitam, ex qua Cartusiana religio traxit originem.

Cujus professores elegerunt esse omnino reclusi, ab esu carnium perpetuo atque indispensabiliter abstinentes, corpora sua cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes;3 in cella et solitudine, in spe et silentio, in oratione et compunctione, in jejuniis et disciplinis, in asperitate cilicii ac strati duritia, in psalmodiis et laudibus, in contemplatione atque indesinenti profectu divini amoris vacantes et obsequentes Altissimo.4

Omne quoque bonum quod agunt, pro nihilo reputantes, et superdignissimo Deo grata ac humili mente sinceriter adscribentes, prudenter advertunt quod Deus majestatis ac gloriæ penitus infinitæ, in infinitum ampliori honore, cultu, amore et subjectione sit dignus, quam ipsi, imo et universa creata, eidem valeant exhibere; præterea, quod nec beneficiis primi ac summi datoris quidquam æquivalens aut condignum valeant rependere; quod item si voluerit cum eis judicio Deus contendere, non poterunt respondere unum pro mille;5 rursus, quod nec pro suis excessibus satisfacere queant Judici sum-

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. mo, etiam si flumina aquarum Jordane majora oculi eorum deducant, et totus hic mundus simul oret ac ploret pro ipsis; postremo, quod non sint condigni labores, idoneæ servitutes sufficientesve passiones hujus conversationis ac temporis ad futuram gloriam electorum.6 Ex horum consideratione profunda ac luminosa, non solum pro nihilo arbitrantur quod carnibus nunquam vescuntur, imo vehementer deplangunt quod a sanctorum Patrum rigore et abstinentia, compunctione et pœnitentiæ profectu, puritate, perfectione ac sincerissima contemplatione tam intense et quasi infinite deficiunt. Propter quod merito humiliant valde spiritum suum, et aspernantur se ipsos;7 seque secundum id quod ex se sunt considerantes, ex corde se reputant indignos pane, quanto magis piscibus et lacticiniis quibus vescuntur, terra quam calcant, aere quem respirant, et omnium creaturarum obsequio, imo et omni beneficio Dei, eo quod universorum Creatorem, cujus honorabilitatis nullus est finis, tam frequenter tamque enormiter offenderunt, haud dubium quin multo plus quam ipsimet sciunt aut comprehendere valent. arbitrantur, quod doctioribus et melioribus se obtrectant. Hinc aliqui ab antiquo temere eruperunt, et posuerunt (ut scriptum est) in cœlum os suum, sanctum Ordinem Cartusiensem indiscretionis ac sceleris arguentes, eo quod professoribus suis in nulla ægritudine carnibus vesci concedat:8 quia, ut fantur, per hoc necessaria remedia denegantur, et vita infirmi, quæ per confectionem ex carnibus instaurari posset et prolongari, abrumpitur. Præterea, alii discretissimi religionum institutores, in ægritudinibus gravibus, præsertim in articulo mortis, in quo omnia exstant communia, esum carnium suis professoribus concesserunt, puta Hieronymus, Basilius, Benedictus, etc. Unde hi indiscrete hoc negare videntur, quum et Apostolus contestetur: In novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, prohibentes nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:9 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.

Footnotes

  1. 1 Cor. 1, 20. ↩

  2. Rom. XI, 33. ↩

  3. Galat. v, 24. ↩

  4. Is. xxx, 15. ↩

  5. Job IX, 3. ↩

  6. Rom. VIII, 18. ↩

  7. Eccl. VII, 19. ↩

  8. Ps. LXXII ↩

  9. 1 Tim. IV, 3-5. ↩

Chapter 2 of 14