Articulus 11
Quid his Cancellarii dictis objici possit.
HÆC est via; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram.1 In primis apparet quod doctor iste non satis plenarie recitet verba præfati magistri Arnoldi de Novavilla præcipui physici: qui non scribit per sola ovorum vitella, sed per ea simul et per vinum, præsertim aromaticum, posse infirmis in gravissimis infirmitatibus subveniri ad instaurandum et confortandum vitalem virtutem. Quumque unicuique in sua facultate perito dicatur esse credendum, videtur in hac re potius consentiendum scriptis medici tanti, cujus scripta sunt valde compendiosa, et istam materiam ejusque difficultatem subtiliter resolventia atque elucidantia. Fuerunt quoque post compilationem illius tractatuli in Ordine Cartusiensi quamplurimi peritissimi medici, qui ipsum commendaverunt tractatum.
Nec obstat quod æger in ægritudine sua possit omnem alium cibum præter carnes fastidire ac abhorrere: quia hoc possit accidere ex occultis et variis causis, præsertim ex immutatione facta in ægro, vel magica arte, aut dæmonum actione, qui si permitterentur, hoc facillime procurarent ac facerent, non solum in ægro, sed etiam in sano Cartusiense: cui si ob hujuscemodi causas dandæ essent carnes ad edendum et succurrendum, pateret pluribus janua veniendi ad carnium prohibitissimum et illicitissimum eis esum, violareturque passim exemplarissimum et saluberrimum illud statutum. Cesset ergo doctrina ad tantum scelus præbens occasionem. Ideo in hujusmodi casu informandus esset ægrotus, quod fastidium illud deponeret tanquam venenum animæ suæ, et quia forsan ex machinatione oriretur diaboli; et rursus quia in veritate esus carnium obesset sibi potius quam prodesset, atque per aliam escam et potionem ei salubrius posset succurri; et denuo quoniam cederet in grande scandalum aliorum, præsertim confratrum suorum, itemque in gravissimum detrimentum boni communis totius sancti Ordinis sui; et quia per tot centenaria annorum non esset hoc attentatum neque permissum. Quod si nec ita acquiesceret æger, orandum esset ferventer pro eo, quemadmodum in Ecclesiastico tangitur, quod et medici deprecabuntur Altissimum ut dirigat opera operasque eorum; essetque pie sperandum, quod in tanto periculo misericordia Dei adesset, exaudiret ac provideret. Nec huic casui similis est alius ille casus quo Cartusiensis nil aliud quo vesceretur haberet nisi carnes.2 Nam et evidens est non fuisse intentionem Patrum Ordinis Cartusiensis instituentium illud statutum, ut nec in tali casu ederent carnes, sed in casu quo revera aliunde possent refici et juvari.
C Præterea, nullum præceptum legis divinæ aut naturalis est ita obligatorium quin in aliquo casu pateretur exceptionem, quum et primum illud præceptum, Diliges Dominum Deum tuum, nec in amentibus, neque in naturaliter ac totaliter fatuis et obsessis et consimilibus habeat locum;34 nec tamen simpliciter est dicendum, quod præcepta juris divini ac naturalis non obligent absolute: ita nec in proposito de statuto illo abstinendi a carnibus. Insuper, nequaquam est simile de generali præcepto Ecclesiæ abstinendi a carnibus feria sexta: siquidem ipsa Ecclesia nunquam dedit indispensabiliter illud præceptum, imo dispensationi prælatorum majorum ipsum commisit, quemadmodum præcepta jejunandi certis temporibus.
D Amplius, in præinductis verbis insinuari videtur, quod statutum illud Ordinis Cartusiensis non detur nec obliget ut præceptum, neque adstringat eos ad culpam mortalem seu ad pœnam peccati mortalis, utputa ad damnationem, sed solum ad institutam Ordinis disciplinam, hoc est ad pœnam temporalem, quemadmodum in aliis religionibus facta sunt quædam statuta primo et immediate obligantia tantum ad pœnam seu Ordinis disciplinam : ut quod frangens silentium capiat in capitulo disciplinam. Istud autem nequaquam verum videtur : quod ut clarius constet, statutum illud de verbo ad verbum narrabo. Itaque quarto capitulo secundæ partis novarum Constitutionum Ordinis Cartusiensis sic continetur : Quia secundum sanctissimam Ordinis nostri consuetudinem a sanctis Patribus introductam, omnem esum carnium a proposito nostro abjecimus, statuimus ut quicumque Ordinis nostri professus hujus tam laudabilis institutionis transgressor exstiterit, carnes videlicet comedendo, seu alicui personæ Ordinis ministrando, vel comedentibus aut ministrantibus consentiendo, vel non prohibendo quum potuerit prohibere : si Prior vel Vicarius sive Procurator hoc fecerit, ipso facto tanquam professionis suæ calumniator et transgressor, obedientiam perdat (id est officium suum), et vocibus et locis debitis et ceteris obedientiis Ordinis careat in æternum ; si vero simplex monachus aut alia quævis persona Ordinis exstiterit, voce, loco et obedientiis carens perpetuo, ad Capituli generalis voluntatem carceri mancipetur. Quam pœnam extendi volumus ad eos qui infra domorum suarum clausuras quibuscumque personis carnes ministraverint, seu ab aliis ministrari permiserint, nec prohibuerint quum valuerint prohibere. Hanc autem laudabilem consuetudinem ad omnes moniales nostri Ordinis et eis præsidentes, de verbo ad verbum extendi volumus et jubemus. — Nonne ex his patet statutum hoc vere præceptorium esse, in tantum ut ejus transgressor judicetur calumniator ac violator suæ professionis ? Professio autem solennissima exstat promissio, quam frangere enormius est peccatum quam frangere juramentum. Idcirco nec stare potest quod doctor quidam affirmat, Cartusienses non habere votum aliquod ad servandum istud statutum. Quum enim ceteri religiosi voveant obedientiam quoad contenta in regula sua, Cartusienses vovent obedientiam absolute : ideo expresse tenentur ad præcepta sui generalis Capituli. Imo, ut in eorum habetur statutis, si statuta sui generalis Capituli non observent, non solum censentur ac reputantur contemptores ipsius Capituli, verum etiam Dei, cujus vices gerit Capitulum circa professos Ordinis sui.
Præterea, de hoc quod asserit inclusum debere egredi ad succurrendum constituto in mortis periculo, alioqui illum occideret, multa possent induci, specialiter illud quod secundo Vitaspatrum libro de abbate Benjamin recitatur, qui proposuit nunquam exire cellam : cui diabolus volens illudere, transfiguravit se in speciem quasi pueri deferentis panem cuidam Fratri, petentis auxilium ipsius Benjamin, alioqui periret. Quumque abbas Benjamin fluctuaret quid ageret, et intra se diceret, Quia aut de proposito habeo cadere aut de præcepto ; tandem reversus ad cor, dixit : Audi, puerule : si auxilium tibi necessarium est, credo quod Deus illud tibi transmittet. Quo dicto, spiritus ille malignus evanuit. Hinc dicendum apparet, quod ad reclusionem adstrictus ex professione, non deberet ita faciliter egredi, sed deceptionem timere, et alterius subsidium procurare pro posse, ac Dominum invocare.
Amplius, ad prædictorum probationem posset induci, quod septem fratres cum matre sua, et Eleazarus, de quibus secundo Machabæorum conscriptum est, maluerunt crudelissimas pati mortes, quam contra legem comedere carnes suillas, ac per hoc alios scandalizare Judæos.5 Ad quod doctor præfatus respondet, quod illi ex lege divina tenebantur ad illud præceptum : contra quod objici posset, quod præceptum de carnibus suillis vitandis fuit cærimoniale. Præcepta autem cærimonialia (imo et judicialia) legis, in multis casibus non obligabant : quemadmodum Christus in q.6 c, a. 8.
Evangelio pandit per hoc quod David panes propositionis comedit, qui sacerdotibus tantum fuerant liciti ad vescendum.78 Et de hoc S. Thomas scribit diffuse in prima secundæ, Alexander quoque in Scripto tertii Sententiarum, et Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus. Sed et votum solenne religiosorum plus obligat quam præceptum illud cærimoniale; nec est pure positivum, quum fundetur in jure illo divino: Facies sicut promisisti Domino Deo tuo.9
Postremo, venerabilis doctor ille quamvis in prætactis videtur remissius esse locutus, postmodum tamen in ultima præallegati opusculi sui parte, scripta sua satis restringere et arctare videtur ad intentionem nunc inductorum, atque præfati statuti Ordinis Cartusiensis: cujus utique Ordinis ipse erat fidelis amicus ac zelator præcipuus; cujus etiam scripta a personis Ordinis hujus in reverentia magna habentur.
Footnotes
Chapter 12 of 14