Articulus 12
Contra quosdam religiosos ciborum et potuum observatores et discretores immoderatos, quasi medicinaliter se regentes.
INITIUM necessariæ rei vitæ hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac, panis similagineus, mel, botrus uvæ, oleum et vestimentum.1 Beatissimus et illuminatissimus pater Bernardus super Cantica, sermone ait tricesimo: Tu quoque si propriam deseras voluntatem, si voluptatibus carnis renunties, si carnem tuam crucifigas cum vitiis et concupiscentiis, sed et tua mortifices membra, quæ sunt super terram:234 probabis te Pauli imitatorem, quia non facis animam tuam pretiosiorem quam te;5 atque ostendens te Christi discipulum, animam tuam perdendo salubriter propter ipsum, ut salvam facias eam.67 Quid hic dicitis, vos observatores ciborum, morum neglectores? Hippocrates et ejus sequaces docent animas salvas facere in hoc mundo; Christus et ejus discipuli, perdere.
Quem e duobus magistris sequi eligitis? At manifestum se facit qui taliter disputat: Hoc oculis, hoc capiti, illud pectori aut stomacho nocet. Profecto unusquisque quod a suo magistro didicit, in medium profert. Num in Evangelio differentias has legisti, aut in Prophetis, aut in Litteris Apostolorum? Caro et sanguis pro certo revelavit tibi hanc sapientiam, non Spiritus Patris:8 est enim carnis hæc sapientia. Sed audi quid de ea nostri medici sapiant.
B Sapientia (inquiunt) carnis, mors est;9 item: Sapientia carnis inimica est Deo. Num Hippocratis aut Galeni sententiam, aut certe de schola Epicuri debui proponere vobis dogma?10 Christi discipulus sum; Christi discipulis loquor: ergo si peregrinum documentum induxero, ipse peccavi. Epicurus et Hippocrates, alter corporis voluptatem, alter bonam habitudinem præfert; Magister meus utriusque rei docet contemptum. Animæ in corpore vitam, quam summo studio iste unde sustentet, ille unde et delectet, inquirit atque inquirere docet, Salvator monet et perdere. Quid enim aliud tibi de Christi auditorio sonuit, quum paulo ante clamatum est, Qui amat animam suam, perdet eam? Perdet eam, dixit, sive ponendo, ut martyr, sive affligendo, ut pœnitens: quanquam martyrii genus sit, spiritu facta carnis mortificare, illo nimirum quo membra cæduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius. Porro, quid prodest temperare a voluptatibus, et investigandis diversitatibus complexionum ciborumque varietatibus exquirendis quotidianam impendere curam? Legumina, inquit, ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet, potum aquæ non sustinet pectus, caules nutriunt melancholiam, choleram porri accendunt, pisces de stagno aut de aqua lutosa meæ penitus complexioni non congruunt. Quale est hoc, ut in totis fluviis, agris et hortis cellariisve reperiri vix possit quod comedas? Attende te, quæso, monachum esse, non medicum; nec de11 complexione judicandum esse, sed de professione. Parce, obsecro, primum tuæ quieti, parce deinde ministrantium labori, parce gravamini domus, parce conscientiæ, non tuæ dumtaxat, sed alterius quoque quem scandalizas. — Hæc et consimilia quædam scribit ibidem S. Bernardus.
Denique, experientia docet, quod in monasteriis communiter fortiores consistunt qui minus se occupant cum hujuscemodi distinctione et discretione medicinali, ac ea quæ pro tempore Ordo ministrat, simpliciter sumunt, spem suam statuentes in Deo, quod ipse qui vocavit eos ad Ordinem, tribuet vires, et naturam confortabit per gratiam. Nonne olim sancti Patres et devotissimi Fratres habitantes in eremo, pane permodico et aqua parva contenti, vixerunt multo diutius quam delicati sæculi hujus, et religiosi temporum horum, qui abundanter diversis alimentorum generibus reficiuntur? O si rite perpenderemus quid sit vita monastica, conversatio religiosa, quæ tota debet esse vita pœnitentialis! Si interea perpendamus quid sit pœnitentia vera, quid vera contritio, quæ, quanta et qualia sint nostra peccata, quantum distemus a conversatione, pœnitentia et sobrietate Patrum nostrorum, quæ et quanta meruerimus ac nobis instent tormenta; nequaquam unquam murmurabimus impatientesve erimus, quasi nimis grossa et modica nobis victualia ministrentur: imo magis causabimur quod valde nimium abundemus.
Footnotes
Chapter 13 of 14