Skip to the text

Capitulum 2

Responsio abbatis Theodori ad quæstionem propositam.

QUÆSTIO ista solet illorum corda turbare qui parum fidei atque scientiæ possidentes, arbitrantur merita Sanctorum præmiari in vita hac brevi, quum tamen in præsenti non fiat hoc, sed in futuro. Ceterum nos qui non sumus in hac vita tantum sperantes in Christo1 (ne secundum Apostolum, miserabiliores simus omnibus hominibus, quia quum non recipiamus in vita ista bona nobis desuper repromissa, etiam in futuro privabimur eis, si tali incredulitate fallamur), non ergo errare debemus incredulorum opinione, ne ignorata fidei veritate et veræ assertionis doctrina, inveniamur titubantes ac trepidi quum consimilibus tentationibus aut tribulationibus fuerimus traditi, et ne injustitiam atque injuriam sive incuriam rerum humanarum Deo (quod dictu etiam nefas est) adscribamus, quia Deus sanctos viros et recte viventes in tentatione non protegat, nec bonis retribuat bona, nec malis mala in hac præsenti vita; sicque mereamur damnari cum illis de quibus per increpationem loquitur Sophonias propheta:2 Dicunt in cordibus suis, Non faciet Dominus bene, sed neque faciet male; vel certe in eorum numero inveniamur qui Deum querimoniis his blasphemant: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent; aut certe ubi est Deus judicii?3 Et ne addamus blasphemiam subsequentem:4 Vanus est qui servit Deo; aut quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem ditati sunt facientes iniquitatem et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.

Ut ergo possimus evadere ignorantiam istam, quæ radix et causa est pravissimi hujus erroris, primo scire debemus quid sit vere bonum, et quid malum; sicque tenentes in his non falsam vulgi opinionem sed veram Scripturarum doctrinam, nequaquam decipiemur errore infidelium hominum.

Footnotes

  1. 1 Cor. xv, 19. ↩

  2. Soph. 1, 12. ↩

  3. Malach. ii, 17. ↩

  4. Ibid. 11, 14, 15. ↩

Chapter 116 of 499