Capitulum 16
De mobilitate supernarum virtutum.
SUPERNAS virtutes seu angelos mutabilitati subjacere, ut diximus, declarant, qui de eorum numero corruerunt vitio voluntatis corruptæ. Unde nec illi putandi sunt immutabilis esse naturæ, qui perseverant in beatitudine in qua exstant creati. Aliud namque est immutabilis esse naturæ, aliud per immutabilis Dei gratiam non mutari, concurrente ad hoc virtutis industria ac boni custodia. Quidquid enim per diligentiam acquiritur aut tenetur, potest etiam per negligentiam deperire aut perdi.1 Ideo scriptum est: Ne justifices hominem ante exitum suum; quia videlicet adhuc positus in loco, et ut sic loquar, in scammate colluctationum, quamvis vincere soleat et consequatur frequentes victoriæ palmas, non tamen potest esse securus a metu et suspicione incerti proventus. Ideo solus Deus bonus et immutabilis dicitur, quoniam bonitatem naturaliter possidet, non studio alicujus industriæ. Nulla igitur virtus potest immobiliter possideri ab homine; sed ut partim jugiter teneatur, necesse est eam custodiri ea semper sedulitate atque industria qua fuerat acquisita :2 imo quod verius est, oportet eam conservari dono seu beneficio gratiæ adjuvantis.
Footnotes
Chapter 128 of 499