Capitulum 11
De duplici genere tentationum, quæ modo triplici inferuntur.
QUAMVIS diximus duplicem esse tentationem, videlicet per prospera et adversa, sciendum tamen quod homines tribus ex causis tentantur : primo, ob suam probationem; secundo, ob suam emendationem; tertio, propter delictorum suorum demerita. Propter probationem, quemadmodum legimus Abraham, Job et multos Sanctorum pertulisse tribulationes innumeras. Unde ad populum Israel in Deuteronomio dicitur : Recordaberis cuncti Deut. VIII, 2. itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ in animo tuo versabantur, utrum custodires mandata ejus, an non. In Psalmo Ps. LXXX, 8. quoque loquitur Deus : Probavi te apud Job XL, 9, juxta LXX. aquam Contradictionis; et Job : An puta me tibi locutum aliter quam ut appareres justus ?
Denique ob emendationem contingit tentatio, quum Dominus tradit justos tentationibus variis pro parvis ac levibus culpis, ut eos humiliet, quia de sua puritate aliquid elationis admiserunt : ut excoquens in eis omnem sordem cogitationum, et (ut verbis Prophetæ utar) omnem scoriam quam videt in occultis eorum, perducat eos ad futurum examen tanquam aurum purum; non permittens in eis aliquid residere quod ignis judicii post vitam hanc scrutans, in ipsis reperiat purgaturus cruciatu pœnali, secundum illud Psalmistæ : Multæ tribulationes justorum; et iterum scriptum est : Fili, noli Ps. XXXIII, 20. negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo increparis; quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit : quis enim est filius quem non corripit pater? Quod Hebr. XII, 5-8. si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri et non filii estis. In Apocalypsi quoque loquitur Dominus : Ego, quos amo, arguo et castigo. Apoc. III, 19. Ad tales etiam ait per Jeremiam sub figura Jerusalem : Castigabo te in judicio, ut Jer. XXX, 11. non tibi videaris innoxius. Pro qua salutari emendatione orat David : Proba me, Ps. XXV, 2. Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Jeremias quoque utilitatem tentationis hujus intelligens, ait : Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo; et Isaias : Confitebor (inquit) tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.1
Insuper, pro vitiorum demeritis infertur plaga tentationis, ut ubi Deus minatur se plagas inflicturum populo Israel :2 Dentes, inquiens, bestiarum immittam in eos, etc.; et alibi :3 Frustra percussi filios vestros, disciplinam non accepistis; atque in Psalmo :4 Multa flagella peccatoris; in Evangelio quoque : Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat.5 Invenimus sane et quartam rationem tentationum, quoniam Scripturarum auctoritate cognoscimus quosdam puniri ad manifestandum gloriam Dei ac opera ejus, sicut in Evangelio asserit Dominus :6 Neque hic peccavit neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in ipso; et rursus : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per ipsam.7
Sunt et alia ultionum genera quibus percutiuntur ad præsens qui ultra modum peccarunt, sicut legimus damnatos fuisse Dathan et Abiron. De qualibus etiam Apostolus dicit : Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiæ, et in reprobum sensum.8 Quod ceteris omnibus judicandum est gravius. De talibus quippe ait Psalmista : In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.9 Non enim merentur salvari visitatione Dei paterna in sæculo isto, nec digni sunt temporalibus plagis consequi medicinam, qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ in operationem omnis erroris et immunditiæ, qui obduratione cordis et usu atque frequentia delinquendi excedunt purgationem hujus brevissimi temporis et ultionem vitæ præsentis.10 Quibus Dominus exprobrat per Amos prophetam : Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris raptus de incendio, et nec sic redistis ad me, dicit Dominus;11 et rursus per Jeremiam : Interfeci, inquit, et perdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi;12 et iterum de talibus dicitur Deo : Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam; induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.13 Circa quorum curationem videns Propheta frustra esse consumptam omnem hujus temporis medicinam, desperans quodammodo de eorum salute, proclamat : Defecit sufflatorium in igne, frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ;14 argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit eos.
Denique Deus conqueritur se adhibuisse inaniter hanc salutaris ignis purgationem circa duratos sceleribus, sub persona Jerusalem infecta rubigine vitiorum profunda, dicendo : Pone eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus;15 multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem : exsecrabilis immunditia tua, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis. Quamobrem Dominus tanquam peritissimus medicus, conspiciens nullum genus remedii superesse quod infirmitati eorum possit aptari, expensis omnibus salutaribus medicinis, superatur quodammodo magnitudine pravitatum, atque a sua clementi castigatione cessare compellitur. Propter quod ait :16 Jam non irascar tibi amplius, et zelus meus recessit a te. Porro de illis quorum cor non duravit in frequentia vitiorum, nec indigent severissima illa ignis medicina, sed salutaris eruditio verbi eis sufficit ad salutem, Dominus protestatur : Emendabo eos in auditu tribulationis suæ.17
Non ignoramus esse et alias causas ultionum quæ infliguntur his qui gravissime deliquerunt, non ad expianda eorum flagitia, neque ad removenda transgressionum demerita, sed ad emendationem aliorum viventium : quemadmodum factum scimus in Jeroboam filium Nabat, Baasa, Achab et Jezabel, dicente Scriptura : Ecce ego demetam posteriora tua, et18 interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel; et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa, quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel; canes quoque comedent Jezabel in agro Jezrael; si mortuus fuerit Achab in civitate, etc.; et item: Non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum.19 Non quod hæc brevis et momentanea pœna sufficeret expurgare profana facinora Jeroboam, qui primus instituit aureos vitulos ad perpetuam plebis transgressionem et impiam ejus separationem a Deo, vel ad expurganda tam innumera tamque nefaria sacrilegia aliorum jam prædictorum; sed ut ceteris qui futura negligendo aut non credendo, flectebantur tantummodo consideratione præsentium vindictarum, terror incuteretur exemplo præsentium ultionum quas videbant ac metuebant: sicque cognoscerent Deum altissimum habere providentiam actuum humanorum ac dispensationis quotidianæ, per experimenta talium ultionum; et per pœnas hujusmodi, quas gravissime formidabant, viderent clarissime Deum esse omnium operum retributorem.
Postremo invenimus quosdam pertulisse eamdem mortis sententiam pro levioribus culpis, ut patet de illo qui sabbato ligna collegit, et de Anania ac Saphira qui modicum de pretio suæ servaverunt substantiæ ex infidelitatis cujusdam errore:2021 non quod horum peccata fuerunt tam magna ut prædictorum regum Israeliticæ plebis, sed quoniam præsumptores novæ transgressionis reperti, debuerunt ceteris dare exemplum terroris ac pœnæ, sicut dederunt eis exemplum culpæ; ut quisquis talia de cetero attentaret, sciret se in futuro judicandum ac puniendum secundum eamdem formam qua illi puniti sunt, etiam si differatur ejus supplicium in præsenti.
Et quoniam percurrendo genera tentationum ac ultionum, videmur fecisse digressionem a proposita narratione qua dicebamus virum perfectum manere in utraque tentatione semper immobilem, nunc revertamur ad idem.
Footnotes
-
Is. xii, 1. ↩
-
Deut. xxxii, 24. ↩
-
Jer. ii, 30, juxta LXX. ↩
-
Ps. xxxi, 10. ↩
-
Joann. v, 14. ↩
-
Joann. ix, 3. ↩
-
Joann. xi, 4. ↩
-
Rom. i, 26, 28. ↩
-
Ps. lxxii, 5. ↩
-
Ephes. iv, 19. ↩
-
Amos iv, 11. ↩
-
Jer. xv, 7. ↩
-
Jer. v, 3. ↩
-
Jer. vi, 29, 30. ↩
-
Ezech. xxiv, 11-13. ↩
-
Ezech. XVI, 42. ↩
-
Osee vii, 12, juxta LXX. ↩
-
III Reg. xxi, 21-24. ↩
-
III Reg. xiii, 22. ↩
-
Act. v, 5, 10. ↩
-
Num. xv, 36. ↩
Chapter 124 of 499