Skip to the text

Capitulum 10

De virtute viri perfecti, qui ambidexter figuraliter nuncupatur.

ISTI sunt ergo qui in Scripturis ambidexteri figuraliter nuncupantur, sicut Judic. III, 15. Aod fuisse narratur in Judicum libro : Qui utraque manu pro dextera utebatur. Quam Cant. II, 6. perfectionem possumus spiritualiter possidere, si prosperis moderate et ordinate utamur, adversa vero sciamus nobis accidere ut exerceant nos pro tempore, et erudiant ad salutem, et perfectos nos faciant ad patientiam possidendam. Sponsa Philipp. IV, 11-13. vero optat sibi insolubiliter cohærere ac jungi dexteram, ad confovendam et conservandam se jugiter salutari amplexu Sponsi. Itaque ambidexteri sumus, quando præsentium rerum copia seu inopia nos non mutat, ita quod abundantia non impellit nos ad voluptatem nocivæ remissionis, nec inopia ad desperationem aut querimoniam trahit nos; sed in utroque eventu Deo similiter regratiantes, æqualem acquirimus fructum de prosperis et adversis : qualem se fuisse testatur verus Philipp. IV, 11-13. ille ambidexter gentium Doctor : Ego (inquiens) didici, in quibus sum, sufficiens esse; scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum), et saturari et esurire, et abundare et penuriam pati : omnia possum in eo qui me confortat.

Chapter 123 of 499