Skip to the text

Capitulum 15

Quod detrimentum sit discedentis a cella.

HINC tenenda est jugis inhabitatio cellæ. Quoties namque quis fuerit evagatus de cella, toties quum in eam redierit, titubabit atque turbabitur tanquam novus habitator ipsius. Nec enim poterit sine labore ac dolore recuperare illam animi intentionem et devotionem quam acquisierat residendo in cella, si fuerit relaxata; atque per hoc retro abductus, non de acquisito cogitabit quod superadjicere potuit, si cellam non fuisset egressus, sed gaudebit potius si se senserit recuperasse statum quem perdidit. Nam sicut præteritum et amissum tempus nequit recuperari, ita nec emolumenta seu profectus quæ perierunt, possunt restitui. Quantumlibet etenim mens post hæc fuerit ad bonum intenta, instantis diei est profectus et temporis præsentis quæstus, non reparatio lucri semel amissi.

Chapter 127 of 499