Skip to the text

Capitulum 12

Quomodo justus debeat esse similis non cerœ, sed signatorio adamantino.

MENS igitur justi non debet esse similis ceræ aut alteri molli materiæ, quæ semper cedit figuræ signantium et juxta formam imprimentis formatur, ac formam sibi impressam tamdiu tenet donec rursus formetur ab aliquo; ita ut nunquam in sua qualitate persistens, convertatur semper ac transeat ad figuram quæ ei imprimitur. Idcirco mens nostra debet assimilari signatorio seu sigillo adamantino, ut immobilem tenens suæ tranquillitatis dispositionem virtutisque statum, universa sibi incurrentia signet atque transformet ad convenientiam sui status; ipsa vero nullis valeat incursibus deformari.

Chapter 125 of 499