Capitulum 6
Responsio ad objectionem præfatam.
THEODORUS: Scriptura interdum abusive ponit malum pro adversitate seu afflictione; non quod afflictio per naturam sit mala, sed quia dure sentitur a patientibus eam, et mala videtur his quibus infertur utiliter. Deus namque hominibus loquens, necesse est ut humanis verbis atque affectibus eloquatur: sic et sectio sive salubris adustio quæ pie infertur a medico his qui putrefacti sunt ulcere, mala videtur eisdem; quemadmodum calcar equo, et delinquenti correctio. Omnes etiam disciplinæ sentiuntur ad præsens amaræ ab his qui erudiuntur, A123 sicut ait Apostolus: Omnis autem disciplina in præsenti non videtur esse gaudii sed mœroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ;4 et, Quem diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit; quis enim est filius quem non corripit pater? Itaque mala pro afflictionibus aliquando poni solent, secundum illud: Pœnituit Dominum super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit; et iterum: Quia tu, Domine, misericors et miserator, et pœnitens in malitiis, id est super tribulationibus et ærumnis quas nobis propter peccata nostra infligis. Quas alius Propheta sciens utiles esse quibusdam, sic orat, non invidens sed consulens saluti eorum: Adde illis mala, Domine, adde mala gloriosis terræ;5 et ipsemet Dominus: Ecce, inquit, inducam super eos mala, id est dolores et vastitates, ut eis salubriter castigati, cogantur tandem reverti ac festinare ad me quem in prosperis contempserunt. Ideo ista non sunt principalia mala: ad bonum proficiunt, et pariunt eis æternorum merita gaudiorum.
Ut ergo ad quæstionem propositam recurramus, universa dura atque pœnalia quæ nobis ab adversariis irrogantur, et mala putantur, non sunt simpliciter mala, sed media;6 nec talia sunt qualia esse putantur ab eo qui intulit ipsa animo furibundo, sed qualia patiens senserit et acceperit ea. Unde quum viro sancto infertur mors, non infertur ei malum, sed medium quoddam. Quod quum malum sit peccatori, justo requies est et absolutio culparum suarum: mors enim requies viro cujus via abscondita est. Ideo nullum sustinet justus detrimentum ex morte, quia nil patitur novi, sed quod passurus erat necessitate naturæ, passus est ex inimici malitia non sine augmento gloriæ suæ æternæ; sicque posuit debitum mortis humanæ, quod inevitabili lege reddendum est, cum fructu passionis uberrimo ac magnæ remunerationis mercede.
Footnotes
Chapter 120 of 499