Skip to the text

Capitulum 9

Exemplum Job a diabolo tentati, et Christi a Juda traditi; et quod justo plus conferant ad salutem adversa quam prospera.

NEQUE enim patientia sancti Job acquisivit mercedem diabolo, qui suis tentationibus illustriorem fecit ipsum beatum Job, sed ipsimet sancto Job qui eas viriliter pertulit; nec Judas remunerabitur beatitudine æternali, quia proditio ejus profecit ad generis humani salutem. Non enim considerandus est proventus operis, sed agentis affectus. Idcirco immobili teneamus doctrina, quod nulli possit ab alio malum culpæ inferri, nisi qui illud admiserit pusillanimitate atque ignavia proprii cordis.

Adversa quoque et sinistra faciamus bono rectoque usu pertinere ad dexteram partem, ut quæcumque fuerint nobis illata, fiant nobis arma justitiæ, juxta doctrinam Apostoli.1 Duabus etenim partibus, et ut ita dixerim, manibus, videmus subsistere interiorem hominem nostrum: nec quisquam carere potest hac sinistra, id est adversitate quam diximus, sed in hoc cognoscitur virtus ejus esse perfecta, si convertat utraque in dexteram, bene eis utendo. Denique ut id quod dicimus, manifestius intelligatur, habet vir sanctus dexteram (id est successus spiritualiter prosperos), in qua est, dum spiritu fervens dominatur concupiscentiis universis, ab omni diabolica impugnatione quietus respuit aut abscidit vitia absque difficultate atque labore, quum sublimatus a terra contemplatur cuncta præsentia ac terrena tanquam fumum inanem umbramque vacuam, et despicit ea velut mox transitura, dum futura per mentis excessum non solum ardentissime concupiscit, verum etiam clarius intuetur, quum efficacius spiritualibus pascitur theoriis, dum conspicit cœlestia sacramenta sibi lucidius reserata, dum puriores et alacriores orationes fundit ad Dominum, dum mentis ardore succensus ita ad invisibilia et æterna transmigrat tota mentis alacritate, ut non sentiat se esse in carne.

Insuper habet vir sanctus sinistram, dum tentationum implicatur turbinibus, dum incentivorum calore inflammatur ad desideria carnis, dum igne perturbationis accenditur ad furorem et iram, dum vana gloria aut elatione pulsatur, dum tristitia mortem operante opprimitur, dum acediæ impugnatione concutitur, dum omni spirituali fervore subtracto, quodam torpore tabescit, ita ut non solum cogitationibus rectis ac fervidis destituatur, sed psalmodia quoque, oratio et cellæ remotio sibi simul horrescant, et instrumenta cuncta virtutum intolerabili quodam ac tetro fastidio ei sordescant; quibus dum monachus impugnatur, sciat se parte sinistra vastari.

Quicumque ergo in prosperis, seu his quæ dexteræ partis sunt, non fuerit inaniter gloriatus nec elatione inflatus, et contra ea quæ sinistræ partis sunt viriliter dimicans, nulla desperatione corruerit, imo potius de contrariis assumpserit quædam patientiæ arma ad exercitationem virtutis: iste utraque manu utetur pro dextera, et in utroque eventu triumphator effectus, consequetur victoriæ palmam tam de actu sinistro quam dextero.2 Qualem legimus sanctum Job exstitisse, qui utique per dexteram coronabatur, quando septem filiorum pater exsistens et opulentus ac dives incedens, obtulit pro purificatione illorum sacrificia quotidiana, cupiens eos exhibere acceptos et familiares Deo magis quam sibi;3 et quando janua ejus patebat omni advenienti, dum erat pes claudorum oculusque cæcorum, dum humeri infirmorum calefiebant de velleribus ovium ejus, quando erat orphanorum viduarumque pater, quando nec corde gavisus est de inimici sui ruina.4 Præterea idem in parte sinistra triumphabat in adversitatibus sublimiori virtute, dum uno momento orbatus filiis septem, non conficiebatur acerbo luctu ut pater, sed ut verus Dei famulus de impletione voluntatis sui Creatoris gaudebat; quum ex locuplete factus pauperrimus, ex divite nudus, ex forte infirmus, ex glorioso ac inclyto despectus atque ignobilis, incorruptam animi fortitudinem conservabat; dum item omni substantia opibusque privatus sedit in sterquilinio, et tanquam severissimus proprii corporis carnifex, cum testa detersit saniem profluentem, ex omni quoque parte membrorum detraxit vermium cumulos, imprimens digitos in vulnerum suorum profunda.5 In quibus omnibus nequaquam lapsus est in aliquam blasphemiam desperando, nec contra Creatorem suum murmuravit in aliquo: imo nullatenus territus tentationum acerbitate ac mole, scidit et abjecit ipsum suum indumentum, quod ei superfuit ex omni pristina facultate, et quod solum poterat a diaboli destructione præservari, quoniam ipso tunc vestiebatur: hoc, inquam, abjecit ultra nuditatem quam sibi intulerat durissimus prædo diabolus. Abscidit etiam et tentatori suo projecit comam capitis sui, quæ sola intacta remanserat de bonis gloriæ suæ prioris;6 sicque abscindens quod sæviens tentator ei reliquerat, tripudiavit contra eumdem cœlesti voce, qua dixit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non sustinebimus?7 Nudus egressus sum de utero matris meæ, nudus revertar illuc; Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum.

Amplius ipsum Joseph merito ambidexterum appello, qui in prosperis inventus est suo patri gratior, religiosior fratribus, acceptior Deo;8 in adversis quoque castus et domino suo fidelis, mitissimus carceris vinctus, injuriarum immemor, beneficus invidis, et interemptoribus fratribus, quantum erat in ipsis, non solum pius sed etiam munificus. Hi ergo et eorum consimiles recte vocantur ambidexteri, quoniam utraque manu utebantur pro dextera, et transeuntes inter hæc quæ Apostolus sanctus dinumerat, pariter dicunt: Per arma justitiæ a dexteris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam. De qua dextera et sinistra Salomon in persona Sponsæ ait in Cantis: Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.9 Quas utrasque utiles esse designat, quum lævam sive sinistram dicit sub capite positam, cui subjacere debent adversæ partes ac reliquæ vires tanquam principali cordis. Quam sententiam confirmat Apostolus, dicens: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.10 Dicens enim, Omnia cooperantur in bonum, comprehendit universa, non solum prospera, sed etiam quæ putantur adversa, per quæ se transisse describit in alio loco, dicens: Per arma justitiæ quæ a dexteris et quæ a sinistris, id est per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, ut tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes.1112 Omnia igitur quæ prospera reputantur et dexteræ partis esse dicuntur, quæ designavit Apostolus nominibus gloriæ et bonæ famæ; illa quoque quæ æstimantur adversa, quæ evidenter expressit per ignobilitatem atque diffamiam; omnia, inquam, hæc efficiuntur viro justo ac perfecto arma justitiæ, si ea magnanimiter tulerit, quia per hæc diminando, et eis pro armis utendo per quæ impugnari putatur, eisque munitus contra eos qui ingerunt ea, tanquam arcu et gladio scutoque fortissimo, acquirit sibi profectum patientiæ ac virtutum, capiens gloriosissimum triumphum constantiæ ex hostium telis quæ sibi letaliter inferuntur. Nec prosperis dumtaxat elatus nec adversis dejectus, sed itinere plano et via regia semper incedens, a veræ tranquillitatis statu nequaquam movetur quasi ad dexteram, supervenientibus lætis ac prosperis, nec ingruentibus adversis impellitur quasi ad lævam, dominante tristitia. Porro de his qui per singulos casus occurrentes mutantur juxta qualitatem et varietatem hujusmodi casuum, dicitur:13 Stultus mutatur ut luna. Quemadmodum enim de sapientibus ac perfectis dicitur:14 Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; ita de infirmis ac stultis ait Scriptura: Omnia adversa viro insipienti;15 quia nec proficit prosperis, nec emendatur adversis. Ejusdem namque virtutis est adversa ac tristia fortiter tolerare, et prospera moderari, ut certissimum est quod nullum eorum possit sufferre qui in uno dejicitur. Facilius tamen potest quis dejici prosperis quam adversis. Adversa namque aliquando retrahunt humiliantque invitos, et compunctione saluberrima faciunt eos minus peccare, aut vitam totaliter emendare; prospera vero perniciosis ac mollibus blandimentis mentem extollentia, securos felicitatis suæ eventu ruina majori prosternunt.

Footnotes

  1. II Cor. VI, 7. ↩

  2. Judic. III, 15. ↩

  3. Job I, 2, 3, 5. ↩

  4. Job XXIX, 15; XXXI, 20, 21, 29. ↩

  5. Job U, 8. ↩

  6. Job 1, 20. ↩

  7. Job vi, 1, 21. ↩

  8. Gen. xxxvii, xxxix, passim. ↩

  9. Cant. ii, 6. ↩

  10. Rom. viii, 28. ↩

  11. II Cor. vi, 11, 10. ↩

  12. II Cor. vi, 7, 8, 10. ↩

  13. Eccl. xxvii, 12. ↩

  14. Rom. viii, 28. ↩

  15. Prov. xiv, 7, juxta LXX. ↩

Chapter 122 of 499