Capitulum 1
(Abbatis Theodori)
DE NECE SANCTORUM.
Descriptio eremi, et inquisitio de nece Sanctorum.
IN partibus Palæstinæ juxta vicum Thecue, in quo natus est Amos propheta, vastissima solitudo est usque ad Arabiam ac Mortuum mare, ubi fluenta Jordanis ingressa deficiunt, et cineres Sodomorum amplissime extenduntur. In hac eremo monachi summæ vitæ ac sanctitatis commorati diutissime, interfecti sunt repente a discurrentibus Sarracenorum latrunculis. Et quamvis sciremus eorum corpora cum tanta veneratione prærepta tam a pontificibus regionis illius quam ab universa Arabum plebe, et inter reliquias martyrum condita, ita ut innumerabiles populi e duobus oppidis concurrentes, ad gravissimum se pararent certamen, atque eorum contentio usque ad gladiorum conflictum progressa sit, dum pia devotione inter se litigabant qui eorum justius possiderent Sanctorum illorum sepulturam atque reliquias, aliis gloriantibus de hoc quod Sancti illi eis vicinius morabantur, aliis de hoc quod de eorum terra ac populo essent; nos tamen non mediocriter offensi seu stupefacti ac moti tam ex parte nostra quam ex parte Fratrum de hac re valde scandalizatorum, et inquirentes cur viri tam virtuosi tantique meriti apud Deum ita sint a latrunculis interempti, et cur Deus sustinuerit tantum facinus perpetrari circa famulos suos, ita ut viros cunctis mirabiles traderet manibus impiorum, mœsti perreximus ad S. Theodorum, virum in conversatione actuali præcipuum, qui morabatur in Cellis:1 qui locus situs inter Scythi et Nitriam, a monasteriis quoque Nitriæ quinque millibus distans, dividitur ab eremo Scythi, in qua nos habitabamus, solitudine ac spatio millium octoginta. Quumque querelam fecissemus Theodoro de nece prædictorum virorum, admirantes tantam Dei patientiam, quod scilicet viros tam eximii meriti permisisset taliter trucidari, ut hi qui merito suæ sanctitatis debuerant alios liberare de tali persecutione et tentatione, non eripuerunt se ipsos de manibus impiorum, aut cur Deus concessisset fieri crimen tam grande in servos suos tam sanctos ac caros: ad hæc beatus respondit Theodorus.
Footnotes
-
Cf. p. 67 A. ↩
Chapter 115 of 499