Capitulum 17
Quod nemo labatur subitaneo casu.
PORRO qui cadit, nequaquam credendus est subitanea corruisse ruina, sed decipitur pravæ institutionis exordio, aut per longam mentis incuriam virtute animi paulatim labente; sicque vitiis sensim increscentibus, miserabili ruit casu. Nam ante contritionem præcedit ruina, et ante ruinam cogitatio prava :1 quemadmodum domus non labitur subito, nisi paulatim corruerint munimenta tectorum ex antiquo defectu fundamentorum, aut ex longa desidia habitatorum parvissimis guttis paulatim intrantibus, tectis autem per vetustam negligentiam patefactis et lapsis, influit ventorum imbriumque tempestas.
In pigritiis enim humiliabitur contignatio, et in segnitie manuum stillabit domus.2
Quod idem Salomon aliis verbis designat mënti spiritualiter evenire, dicendo : Stillicidia ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua;3 eleganter comparans negligentiam sive incuriam mentis tecto domatique neglecto, quoniam per negligentiam primo intrant ad animam minutissima stillicidia passionum, quæ si non curentur utpote parva ac levia, corrumpunt tigna virtutum : quo facto, influit imber copiosissimus vitiorum, per quem in die hiemali, id est tempore tentationis, per impulsum diaboli expellitur mens de habitatione virtutum, in qua ante per diligentiæ circumspectionem se retinens, requievit tanquam in domo propriæ possessionis.
His auditis, percepimus infinitam spiritualis alimoniæ voluptatem, ita ut gaudio repleremur majore ex ista collatione, quam ante repleti eramus tristitia de nece Sanctorum injusta. Non solum edocti sumus de quibus dubitabamus, verum etiam quæ nescivimus interrogare ex tenuitate nostri ingenii, didicimus ex interrogatione hujus abbatis.
Footnotes
Chapter 129 of 499