Skip to the text

Capitulum 8

An reus sit qui justo intulit mortem, quum justus habeat de morte mercedem.1

GERMANUS: Ergo si justus occisus non solum nil mali perpessus est, sed etiam mercedem passionis consequitur, qualiter reus est qui mortem ei inferendo non nocuit, sed profuit?

Responsio ad hæc.

THEODORUS: Nos disputavimus de proprietate boni et mali ac medii, non de affectu eorum qui ista committunt. Non enim impius aut iniquus ideo erit impunitus, quia malitia sua justo nocere non potuit. Patientia etenim viri justi proficit ad mercedem, non illi qui mortem sive supplicium intulit, sed ei qui injuriam sibi illatam æquanimiter tulit. Hinc inferens punietur juste pro sua sævitia, quia nocere volebat, et sustinens nihil omnino mali perpessus est, quia virtute patientiæ suæ pie sustinens tentationes et dolores sibi inflictos, ea quæ malo animo sibi illata sunt, fecit pertinere ac sibi prodesse ad melioris status profectum atque æternæ vitæ felicitatem.

Footnotes

  1. Job III, 23. ↩

Chapter 121 of 499