Capitulum 3
De tribus quæ sunt in hoc mundo, videlicet bonis, malis, ac mediis.
TRIA in hoc mundo inveniuntur: utpote bonum, et malum, ac medium. Itaque scire debemus quid sit proprie bonum, et quid malum, atque quid medium, ut fides nostra per veram scientiam roborata, perduret in cunctis tentationibus inconcussa. Nihil igitur credendum est principaliter esse bonum in rebus humanis, nisi sola virtus, quæ perducens nos ad divina fide sincera, facit nos jugiter inhærere summo et invariabili bono. Nihil quoque proprie malum est nisi peccatum, quod a bono Deo nos separans, diabolo copulat. Porro media sunt, quæ pertinere possunt ac derivari ad partem utramque juxta arbitrium et affectum utentis, sicut divitiæ, potestas, honor, robur corporis, sanitas, pulchritudo, vita ipsa et mors, paupertas, infirmitas carnis, adversitas, hisque similia, quæ secundum utentis affectum et qualitatem possunt prodesse, et item obesse. Nam et divitiæ frequenter proficiunt ad salutem, secundum Apostolum divitibus hujus mundi præcipientem faciliter tribuere, indigentibus communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut per hos usus divitiarum apprehendant veram vitam.1 Secundum Evangelium quoque, divitiæ utiles sunt his qui faciunt sibi amicos de iniquo mammona.2 Retorquentur autem divitiæ istæ in malum et nocent, dum reponuntur tantum ad thesaurizandum aut ad luxuriandum, nec indigentibus dispensantur. Præterea potestas et honor, robur et sanitas corporis, quam vere sint media et ad utramque partem trahibilia ex hoc clare faciliterque probatur, quod multi Sanctorum in veteri Testamento omnibus his bene sunt usi, atque in summa opulentia ac culmine dignitatum et corporali fortitudine constituti, fuerunt acceptissimi Deo; et econtrario qui his male potiti sunt et ad suæ nequitiæ obsequium ea traxerunt, non immerito sunt puniti aut interfecti, quod liber Regum docet multoties esse factum. Denique quod vita et mors mediæ sunt, protestatur nativitas S. Joannis Baptistæ et ortus Judæ. Nam vita Joannis in tantum profuit sibi, ut nativitas ejus contulerit gaudium etiam aliis, juxta quod scriptum est:3 Multi in nativitate ejus gaudebunt; de vita vero Judæ asseritur: Bonum ei erat si natus non fuisset homo ille.4 De morte quoque Joannis omniumque Sanctorum cantamus: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus;5 de morte vero Judæ et consimilium sibi: Mors peccatorum pessima.6 Rursus, quam utilis sæpe sit carnis infirmitas, pandit beatitudo Lazari ulcerosi. Cujus quum nulla alia merita describantur, pro hoc solo meruit sinum Abrahæ introire beatissima morte, quoniam paupertatem infirmitatemque corporis patientissime toleravit. Amplius egestas, persecutiones et injuriæ, quæ mala esse censentur totius vulgi opinione, quam necessariæ utilesque consistant hinc clare monstratur, quod sancti viri eas non solum non vitaverunt, imo etiam maxime appetierunt, et eas fortiter tolerando amici Dei effecti sunt et vitæ æternæ præmia consecuti. Unde ait Apostolus: Propter quod complaceo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in afflictionibus, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo; quum enim infirmor, tunc potens sum, quoniam virtus in infirmitate perficitur.7 Idcirco qui maxima mundi opulentia, potestatibus atque honoribus magis abundant, non sunt credendi ex hoc principale bonum obtinuisse, quod in solis consistit virtutibus, sed medium quoddam. Nam sicut sunt bona et accommoda bene utentibus, quibus præbent occasionem boni operis ac fructum vitæ æternæ; sic male utentibus inutilia ac nociva inveniuntur, et fiunt eis occasio culpæ ac mortis.
Footnotes
Chapter 117 of 499