Capitulum 14
Interrogatio, an mens possit jugiter in una et eadem qualitate durare.
GERMANUS : Potestne mens nostra unum statum jugiter retinere, et in eadem qualitate semper persistere ?
Responsio ad quœstionem propositam.
THEODORUS : Necesse est ut renovatus quis spiritu mentis suæ, aut omni die proficiat, extendens se semper ad ea quæ ante sunt, juxta Apostolum, aut si neglexerit, consequens est ut redeat retro atque ad pejus labatur.12 Idcirco mens nullatenus valet in una ac eadem qualitate durare : velut si quis conetur navem sua impulsione movere contra impetum fluminis violenti, necesse est eum vel ad superiora conscendere virtute brachiorum dividentium aquas, aut virtute brachiorum deficiente ferri deorsum. Quapropter istud erit evidens nostri detrimenti indicium, si intellexerimus nos nihil amplius acquisivisse stabilitatis; nec dubitemus nos retrorsum abductos, quacumque die non senserimus nos ad superiora progressos: quia (ut dixi) mens hominis non potest jugiter in eodem statu persistere, nec aliquis Sanctorum in hac carne consistens, apicem virtutum sic possidet ut perseveret immobilis; quia necessarium est aliquid virtutibus addi aut subtrahi, imo in omni creatura nulla potest talis esse perfectio quæ non subjaceat mutabilitatis passioni, juxta illud in libro beati Job: Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? Ecce inter Sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus.3 Solum namque Deum immutabilem confitemur, cui soli loquitur sanctus Propheta: Tu autem idem ipse es;4 et ipsemet loquitur per Prophetam: Ego Dominus, et non mutor;5 quoniam ipse naturaliter semper bonus, semper plenus, semper perfectus, cui nil addi potest aut minui. Ideo debemus nos semper extendere ad studia et profectus virtutum sollicitudine indefessa, et virtuosis exercitiis nos jugiter occupare, ne cessante profectu, sequatur defectio: quia (ut diximus) mens in uno et eodem statu manere non valet, ut scilicet nec incrementa virtutum acquirat, nec detrimenta sustineat. Nam non acquirere est amittere: nempe qui desinit a proficiendi affectu, non aberit a periculo deficiendi.
Footnotes
Chapter 126 of 499