Capitulum 2
De observatione quæ in Ægypto tenetur de significatione Paschæ.
MOS iste in regione Ægypti servatur ex institutione antiqua, ut peracto Epiphaniorum die (quem sacerdotes illius provinciæ dicunt esse diem baptismi Christi, vel nativitatis ejus secundum carnem : unde et de utraque re illa unam tantum faciunt solennitatem; non duas, sicut fit in occidentalibus partibus), tunc mittantur epistolæ Alexandrini episcopi per universas Ægypti Ecclesias, in quibus insinuatur initium Quadragesimæ et dies Paschæ, non solum per singulas civitates, sed per omnia quoque cœnobia. Atque secundum hunc morem, solennes epistolæ Theophili
A Alexandrini pontificis missæ sunt, paucis evolutis diebus a tempore quo abbas Isaac fecit nobis præcedentem collationem.1 Denique in præfatis epistolis idem antistes longo sermone disputavit contra rudem hæresim Anthropomorphitarum, et eam evidenter destruxit. Quod universi pene monachi in Ægypto morantes, cum tanta amaritudine acceperunt, ex simplicitatis suæ errore, ut pars maxima seniorum judicaret eumdem pontificem ab universis Fratribus detestandum tanquam gravissima hæresi depravatum : utpote qui contradiceret veritati Scripturæ, negando omnipotentem Deum humanæ figuræ lineamentis formatum, quum Scriptura Genesis apertissime protestetur hominem ad Dei similitudinem esse creatum. Insuper epistola præfati episcopi ita est refutata a monachis in Scythi degentibus, qui perfectione ac scientia præeminebant cunctis Ægyptiis monachis, ut præter abbatem Paphnutium congregationis nostræ presbyterorum, nullus ceterorum presbyterorum in eadem eremo præsidentium aliis tribus Ecclesiis, permitteret eam in suis conventibus legi aut recitari.
Footnotes
-
*Proæmium.* ↩
Chapter 224 of 499