Skip to the text

Capitulum 11

De perfectione orationis ad quam præfata eruditione ascenditur.

FORMULAM istam mens teneat incessanter, donec formata usu ac jugi meditatione ipsius, abjiciat ac refutet divitias amplasque substantias cogitationum cunctarum; sicque constricta paupertate istius versiculi, facilitate prona perveniet ad evangelicam illam beatitudinem quæ inter ceteras beatitudines tenet primatum, qua dicitur : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum;1 et ita per hujuscemodi paupertatem egregius pauper exsistens, implebit propheticum illud eloquium :2 Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Et revera, quæ potest esse major sanctiorve paupertas, quam illius qui cognoscens se nihil præsidii viriumque habere, petit quotidianum auxilium de largitate alterius; qui intelligens essentiam suam ac vitam omni momento sustentari ac conservari ope divina, profitetur se non immerito esse verum Dei mendicum, clamans suppliciter ad ipsum quotidie :3 Ego autem mendicus sum et pauper, Deus, adjuva me ? Sic quoque ascendens, Deo illuminante, ad multiformem scientiam ejus, incipiet deinceps saginari sublimioribus sacratioribusque mysteriis, juxta illud Psalmistæ :4 Montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis. Quod satis proprie coaptatur sensui jam prædicto, eo quod quisque perseverans in simplicitate ac innocentia, nulli est noxius aut molestus; sed sua simplicitate contentus, desiderat se tutari ab insidiantium deprædatione, ut instar herinacii protegatur velamine petræ, id est memoria passionis dominicæ, munitus quoque incessabili meditatione hujus versiculi, declinet insidias adversarii infestantis. De quibus spiritualibus herinaciis in Proverbiis legitur : Et herinacii gens invalida, qui fecerunt in petris domos suas.5

Et revera quid invalidius Christiano ? Quid infirmius monacho, cui non solum injuriarum ultio prohibetur, imo nec levis ac tacita cordis commotio ei permittitur? Quisquis autem ex hoc statu proficiens, non solum possederit innocentiæ simplicitatem, sed discretionis virtute munitus, factus erit exterminator venenatorum serpentium, seu inficientium ac scandalizantium vitiorum, habens Satanam sub pedibus suis contritum, alacritateque mentis pervenerit ad proprietates rationalis cervi, pascetur in apostolicis atque propheticis montibus, id est in excelsissimis subtilissimisque eorum doctrinis ac sacramentis. Quorum jugi alimonia vegetatus, et recipiens in se universos psalmorum affectus, incipiet eos taliter decantare quasi non sint a Propheta compositi, sed tanquam a se ipso sint editi; et proferet eos compunctione profunda tanquam propriam orationem, vel quasi ad suam personam directi sint, et quasi eorum sententia non solummodo per Prophetam aut in Propheta completa fuerit, sed in se quoque geratur ac impleatur quotidie.

Tunc quippe divinæ Scripturæ nobis clarius innotescunt, et earum venæ ac medullæ panduntur, quando experientia nostra non tantum percipit, sed etiam prævenit earum notitiam, et verborum sententiæ reserantur nobis non per expositionem, sed per propria documenta. Quum namque recipimus et habemus eumdem cordis affectum quo psalmus quisque est editus ac conscriptus, præcedimus intellectum ejus magis quam sequimur, quasi auctores psalmi essemus: hoc est, ut amantes virtutem verborum potius quam notitiam, recordemur ex superveniente psalmorum meditatione quid in nobis sit gestum, aut quotidianis incursibus fiat; sicque psallendo reminiscamur quid nobis intulerit negligentia nostra, aut quid diligentia nostra profecerit, quid providentia divina contulerit, quid suggestio hostis abstulerit, quid oblivio lubrica ac subtilis subtraxerit, quid fragilitas humana induxerit, aut qualiter improvida ignorantia fefellerit nos. Omnes namque affectus istos invenimus in psalmis expressos, ut efficacius cognoscamus quæ nobis contigerint, intuentes ea in psalmis tanquam in purissimis speculis; sicque eruditi affectibus propriis tanquam magistris, palpemus ea non quasi audita, sed tanquam exercitata, parturiamusque ea ex interno cordis affectu, non velut memoriæ commendata, sed tanquam insita nobis ac rerum naturis, ut penetremus sensum eorum non textu lectionis, sed experientia præcedente. Sic quoque mens nostra perveniet ad illam orationis integritatem ad quam ordo collationis, quam Deus dare dignatus est, ascendit in superiori tractatu: quæ oratio non solum occupatur nulla imagine, imo nec ulla vocis aut verborum prosecutione distinguitur aut profertur, sed ignita mentis intentio effunditur per ineffabilem cordis excessum cum inexplicabili alacritate interna; quam orationem mens extra omnes sensus visibilesque materias facta, fundit ad Dominum gemitibus suspiriisque inenarrabilibus.

Footnotes

  1. Matth. v, 3. ↩

  2. Ps. LXXIII, 21. ↩

  3. Ps. XXXIX, 18. ↩

  4. Ps. CIII, 18. ↩

  5. Prov. XXX, 26, juxta LXX. ↩

Chapter 233 of 499