Skip to the text

Capitulum 10

De institutione ac doctrina orationis indesinentis seu perpetuæ.

QUAPROPTER juxta institutionem quam prudentissime comparastis eruditioni parvulorum (qui aliter percipere nequeunt primam litterarum informationem, nec valent agnoscere neque describere earum lineas aut figuras, nisi assuescant assidua inspectione et quotidiana imitatione exprimere seu exarare litterarum characteres sive effigies, primo diligenter impressis quibusdam figuris seu formulis ceræ); sic, inquam, danda est vobis formula hujus spiritualis doctrinæ, ad quam jugiter defigentes tenacissime vestrum intuitum, discatis eamdem incessanter revolvere, aut usu ac meditatione ipsius valeatis intuitus sublimiores ascendere. Hæc igitur proponitur vobis formula disciplinæ et orationis quam quæritis, quam formulam quilibet monachus tendens ad jugem Dei memoriam, ascendat ac apprehendat incessabili cordis revolutione, expulsa evagationum omnium varietate, quia nec aliter poterit aliquo modo eam tenere, nisi fuerit absolutus ab omnibus corporalibus curis: quæ forma sicut nobis est tradita a paucis antiquissimorum Patrum residuis, ita a nobis non reseratur nisi rarissimis ac vere sitientibus. Hæc itaque formula pietatis sit inseparabiliter nobis proposita, ad possidendum incessantem perpetuamque Dei memoriam: Deus, in adjutorium meum intende;1 Domine, ad adjuvandum me festina. Hic namque versiculus non immerito excerptus est et assumptus de toto corpore Scripturarum. Recipit namque omnes affectus qui possunt humanæ naturæ inferri, et proprie satis ac competenter aptatur et applicatur ad omnem statum ac universos incursus. Continet quippe invocationem Dei contra pericula, continet humilitatem piæ confessionis, vigilantiam spiritualis sollicitudinis perpetuique timoris, considerationem propriæ fragilitatis, confidentiam exauditionis, atque præsentis ac semper adstantis divini subsidii. Nempe qui jugiter invocat suum protectorem, certus est eum semper esse præsentem. Continet quoque caritatis ardorem, insidiarum considerationem et inimicorum timorem, quibus videns se vallatum die ac nocte, fatetur se liberari non posse absque sui defensoris auxilio. assumat

Versiculus iste est inexpugnabilis murus, impenetrabilisque lorica, ac munitissimus clypeus universis infestatione dæmonum laborantibus. Versiculus iste constitutos in anxietate et acedia animi, aut depressos tristitia vel cogitationibus quibuscumque, non permittit desperare salutis remedia; sed ostendit quod ille qui invocatur, nostra certamina jugiter intuetur, nec suis deest supplicibus. Versiculus iste hortatur nos in spiritualibus successibus ac gaudiis constitutos nequaquam debere extolli, neque inflari de prospero statu, quem testatur sine Dei protectione retineri non posse, dum eum implorat ut sibi auxilietur non solum semper, sed item velociter. Iste, inquam, versiculus necessarius ac utilis invenitur unicuique nostrum in quacumque dispositione locato. Nam qui desiderat se semper et in omnibus adjuvari, manifestat quod non solum indigeat adjutorio Dei in adversis ac tristibus, sed etiam pari modo in prosperis et jucundis: ut sicut faciat eum erui ex adversis, sic faciat eum conservari in prosperis, sciens fragilitatem humanam in neutro posse subsistere sine divina subventione. Passione gulæ perstringor, cibos opto quos desertum non habet, atque in squalida solitudine ingeruntur mihi odores regalium ferculorum, eorumque desiderio sentio me invitissimum trahi; mox itaque dicere debeo: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum, etc. Instigor prævenire horam refectionis præfixam, et cum grandi cordis dolore justam ac solitam parcitatem observo; mox cum gemitu debeo clamare: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum, etc. Lassitudo stomachi prohibet me indigentem districtioribus jejunis propter impugnationem carnis, seu ventris ariditas atque constrictio me deterret; quatenus tribuatur desiderio meo quod cupit, vel certe ut ardores carnalis concupiscentiæ credantur quiescere absque districtioris jejunii temperamento, orare mox debeo: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum, etc. Accedens ad refectionem hora legitima suggerente, abhorreo cibum corporeum et a necessario retrahor esu; mox cum ejulatu dicere debeo: Deus, in adjutorium meum intende, etc. Volentem me insistere lectioni propter cordis stabilitationem, impedit capitis dolor, et somnus faciem meam allidit ad librum tertia hora; refectus quoque impellor horam quietis prævenire aut transgredi; ac interrumpere synaxim canonicam, seu regularem conventum, ac modum psalmorum, instigat me gravissima inclinatio somni; clamare mox debeo: Deus, in adjutorium meum intende. Sublato somno ab oculis meis, video me multis noctibus fatigatum diabolicis somniis, et cerno omnem resolutionem nocturnæ quietis exclusam a palpebris meis; orare cum suspiriis debeo: Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me, etc. Titillatio carnis pungit me adhuc positum in colluctationibus vitiorum, et blanda delectatione conatur me dormientem trahere ad consensum; sed ne ignis libidinis exæstuans urat flosculos castitatis suaveolentes seu dulciter redolentes, orare mox habeo: Deus, etc.

Exstincta in me sentio incentiva libidinis, et genitalem fervorem experior tepuisse in membris meis; mox orare debeo ut infusa hæc virtus et gratia tanta perseveret diutius sive perpetue in me, dicendo: Deus, in adjutorium, etc. Inquietor stimulis iræ, impatientiæ, avaritiæ, atque impellor interrumpere seu violare mansuetudinem mihi propositam et amicam; orare protinus debeo ne perturbatione furoris aut iræ abducar, ac incidam amaritudinem fellis, dicens: Deus, in adjutorium meum intende, etc. Motibus acediæ, vanæ gloriæ, superbiæ tentor, et de negligentia teporeve aliorum aliquid blanditur subtiliter menti meæ; mox cum omni cordis contritione debeo exorare ne hæc perniciosa suggestio inimici prævaleat mihi, dicendo: Deus, in adjutorium, etc.

Acquisivi gratiam humilitatis ac simplicitatis jugi spiritus contritione, exstincta elatione; mox debeo totis viribus deprecari ne rursus veniat mihi pes superbiæ, et ne manus peccatoris me moveat, ne gravius vulnerer ex elatione victoriæ meæ, dicendo:2 Deus, in adjutorium, etc. Æstuo et laboro innumeris ac diversis evagitationibus animæ instabilitateque cordis, nec valeo coercere cogitationum dispersiones, nec valeo orationes meas effundere absque phantasmatibus inanium figurarum et retractatione sermonum actuumque meorum, tanta quoque sterilitatis ariditate sentio me constrictum, ut nullas spiritualium sensuum conceptiones habere me sentiam; necessario habeo exorare ut merear liberari de squalore hoc animi, de quo me expedire non queo multis gemitibus, ideo dicere debeo: Deus, in adjutorium, etc. Sentio me consecutum rursus animæ directionem, cogitationum stabilitatem, cordis alacritatem, visitationem Spiritus Sancti; exuberantiam spiritualium sensuum sumpsi; revelationem sanctissimorum intellectuum mihi antea penitus incognitorum, ex repentina Dei illuminatione percepi; indigeo sollicite deprecari ut merear in his diutius conservari, dicendo: Deus, in adjutorium, etc. Exagitor circumvallatus nocturnis tentationibus dæmonum, et inquietor phantasmatibus immundorum spirituum: spes salutis ac vitæ subtrahitur mihi præ trepidationis horrore; sed ad salutarem hujus versiculi portum confugere debeo, et totis viribus exorare: Deus, etc. Rursus quum fuero reparatus consolatione divina, et animatus adventu ipsius, sensero me circumseptum quasi innumeris millibus angelorum, ita ut repente expetere audeam congressus seu impugnationes eorum quos antea formidavi gravius morte, et quorum tactum, imo viciniam, cum tremore mentis et corporis sentiebam, audeamque provocare eorum conflictus; mox igitur toto posse habeo postulare ut vigor hujus constantiæ immoretur in me diutius per gratiam

Omnipotentis, dicendo : Deus, in adjutorium, etc.

Itaque oratio hujus versiculi incessabiliter est fundenda in adversis ut eruamur, in prosperis ut servemur ne extollamur. Meditatio igitur hujus versiculi in tuo pectore jugiter revolvatur; versiculum istum decantare non sinas in omni opere, ministerio atque itinere, dormiens et manducans, et in omnibus necessitatibus meditare eumdem. Hæc meditatio cordis tanquam formula salutaris tibi effecta, custodiet te non solum ab omni dæmonum incursione illæsum, sed a cunctis quoque vitiis terrenæ contagionis te purgans, perducet te ad theorias et contemplationes invisibiles et cœlestes, imo provehet te ad illum orationis ardorem ineffabilem perpaucis expertum. In hujus versiculi meditatione obdormias, donec incessabili exercitatione ejus formatus, assuescas eum decantare etiam per soporem. Et primus tibi expergefacto occurrat, aliasque cogitationes præveniat et excludat; quumque de lectulo surgis, eum decantando genua flectas, et ad omnem actum tuum te ducat. Hic versus te omni tempore prosequatur, et juxta præcepta legis meditaberis eum sedens in domo, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens, scribesque eum in limine et in januis oris tui.3 Hunc collocabis in parietibus domus tuæ atque in penetralibus pectoris tui, ut sit tibi ad orationem procumbenti decantatio ista acclivis, fiatque tibi erecta ac jugis oratio inde surgenti, ac incedenti ad omnes usus et actus necessarios vitæ.

Footnotes

  1. Ps. LXIX, 2. ↩

  2. Ps. xxxv, 12. ↩

  3. Deut. vi, 7, 9. ↩

Chapter 232 of 499