Capitulum 6
Ex quibus causis Christus appareat cuique aut humilis aut glorificatus.
UNAQUÆQUE etenim mens in oratione sua erigitur aut formatur secundum puritatis suæ meritum ac mensuram: tantum discedens ab intuitu terrenarum ac materialium rerum, quantum puritas sua eam provexerit, ac fecerit Jesum videri ab ea intentis adspectibus humilem adhuc et carneum, aut glorificatum in suæ majestatis gloria venientem. Non enim poterunt intueri Jesum in suo regno venientem, qui adhuc detenti sunt infirmitate Judaica, nec cum Apostolo dicere queunt: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.1 Sed illi dumtaxat Deitatem purissimis oculis speculantur, qui de vilibus ac terrenis cogitationibus atque operibus ascendunt cum Christo in excelsum solitudinis montem, qui mons a tumultu omnium terrenarum cogitationum ac perturbationum liber existens, a permixtione quoque cunctorum vitiorum quietus, sublimatus etiam fide purissima ac virtutum eminentia, revelat gloriam vultus Dei et claritatis suæ imaginem his qui merentur eum mundo intuitu contemplari.2 Præterea videtur Jesus ab iis qui in civitatibus, viculis et castellis morantur, hoc est, qui constituti sunt in vita activa; non tamen in tanta claritate in quanta apparuit illis qui cum ipso ascenderunt in montem, utpote Petro, Jacobo et Joanni.3 Sic namque apparuit in solitudine Moysi, et locutus est Eliæ. Quod Christus volens confirmare, ac perfecta puritatis exempla nobis relinquere, secessit in montem solus orare45, quum tamen ipse fons inviolabilis sanctitatis non indigeret extrinsecus adjutorio solitudinis ad obtinenda fastigia perfectionis (non enim poterat ullis turbarum sordibus maculari ipsa munditiæ plenitudo, nec contaminari humano consortio qui sanctificat et emundat universa polluta):67 instruens nos exemplo secessus illius, ut si voluerimus Deum orare puro et integro cordis affectu, recedamus similiter ab omni inquietudine et confusione turbarum, quatenus commorantes in corpore isto, valeamus nos saltem ex aliqua parte aptare et conformare felicitati quæ Sanctis promittitur in futuro, sitque Deus nobis omnia in omnibus.8910
Footnotes
Chapter 228 of 499