Skip to the text

Capitulum 12

Interrogatio, qualiter spirituales cogitationes immobiliter teneantur.

GERMANUS: Putamus nobis satis lucide et aperte expressam non solum spiritualem doctrinam quam petebamus, sed ipsam quoque perfectionem. Quid enim potest esse perfectius sive sublimius, quam tam compendiosa meditatione complectere seu apprehendere jugem Dei memoriam, atque unius versiculi revolutione a cunctis visibilibus elevari, ac brevi sermone concludere cunctos orationum affectus? Idcirco precamur nobis declarari adhuc unum quod restat: qualiter scilicet possimus stabiliter retinere præfatum versiculum quem nobis pro formula tradidisti, ut sicut per gratiam Dei jam liberati sumus a sæcularium cogitationum ineptiis, ita spirituales cogitationes immobiliter retineamus.

Chapter 234 of 499