Capitulum 7
In quo consistat finis noster seu beatitudo perfecta.
TUNC enim in nobis perfecte complebitur oratio Salvatoris qua pro suis oravit discipulis, loquens ad Patrem :1 Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ipsi in nobis ; et iterum, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint;2 quando et perfecta illa dilectio qua Christus prior dilexit nos, transierit in cordis nostri affectum, prætacta Christi oratione completa, quam credimus nullo modo posse cassari.3
Quod fiet quum omnis amor, omne desiderium ac studium, omnis conatus et omnis cogitatio nostra, omne quod videmus et loquimur, Deus erit; et unitas quæ nunc est Patri cum Filio et Filio cum Patre, transfusa fuerit in sensum nostrum ac mentem : hoc est, ut quemadmodum Deus diligit nos pura et indissolubili caritate, ita et nos ei jungamur dilectione inseparabili atque perpetua, ei sic copulati, ut Deus sit quidquid speramus, intelligimus, operamur aut loquimur; jam jamque pervenientes ad illum finem quem Dominus optat in nobis impleri, orando : Ut omnes sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis, et tu in me, ut sint et ipsi consummati in unum;4 et iterum, Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum.5
Hic est finis solitarii, hæc esse debet omnis intentio ejus, ut mereatur in hoc corpore possidere imaginem felicitatis futuræ, incipiatque in hoc vasculo prægustare arrham cœlestis conversationis ac gloriæ. Hic, inquam, est finis perfectionis totius, ut mens extenuata ab omni affectione carnali, eo usque sublimetur quotidie ad spiritualia et superna, ut tota sua conversatio, omnis volitio et appetitio, fiat una jugis incessabilisque oratio.
Footnotes
Chapter 229 of 499