Skip to the text

Capitulum 5

Responsio de origine præfatæ hæresis.

ISAAC : Non est mirandum, simplicissimum hominem nunquam instructum de Deitatis substantia ac natura, potuisse detineri ac decipi usque nunc vitio rusticitatis et consuetudine antiqui erroris, atque (ut verius dicam) in errore pristino perdurare, qui illatus est ei non recenti illusione dæmonum, ut putatis, sed ignorantia pristinæ gentilitatis: dum juxta consuetudinem qua colebant dæmones humana effigie figuratos, conversi quoque æstimant incomprehensibilem veri Dei majestatem sub circumscripta imagine adorandam; credentes se nihil habere aut retinere, nisi habuerint atque adspexerint talem imaginem, quam jugiter orent et mente circumferant, et præ oculis teneant semper affixam. De quorum errore illud conveniter accipitur: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis; Jeremias quoque, Populus, inquit, meus mutavit gloriam suam in idolum.1 Qui error quamvis impressus sit cordibus aliquorum ex præfata origine, nihilo minus tamen ex quadam rusticitate et imperitia contractus est ab aliis quibusdam, qui nunquam polluti sunt superstitione gentili, sub colore testimonii hujus:2 Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cujus occasione etiam ortum sumpsit, interpretatione detestabili, hæresis Anthropomorphitarum, quæ immensam ac simplicem Deitatis substantiam pertinaci perversitate affirmat esse compositam figura et lineamentis humanis:3 quam hæresim detestatur tanquam gentilem blasphemiam quicumque fuerit catholice informatus, sicque perveniet ad purissimam illam orationis proprietatem, quæ in sua supplicatione non solum non miscet ulla figurationis alicujus lineamenta (quod dictu est etiam nefas), sed nec admittit memoriam alicujus dicti aut facti, nec formam alicujus characteris.

Footnotes

  1. Rom. 1, 23. ↩

  2. Jer. 1, 11. ↩

  3. Gen. 1, 26. ↩

Chapter 227 of 499