Prologus
IN SEPTEM COLLATIONES PATRUM IN THEBAIDIS EREMO CONSISTENTIUM.
QUUM multi Sancti qui erudiuntur vestro exemplo, o sancti Fratres, Honorate et Eucheri, vix queant imitari vestram perfectionem, qua in hoc mundo præfulgetis admirabili claritate velut quædam luminaria magna; attamen tanta virtute inflammamini ex consideratione virorum illorum sublimium a quibus accepimus prima anachoreticæ vitæ statuta, ut unus vestrum, præsidens Fratrum cœnobio, optet congregationem suam, quæ docetur quotidiano vestræ sanctæ conversationis intuitu, regulari atque institui præceptis Patrum illorum; porro alter vestrum voluerit visitare Ægyptum, ut ædificaretur corporali eorumdem Patrum adspectu, quatenus derelinquens provinciam istam torpentem rigore frigoris Gallicani, transvolaret instar castissimi turturis ad terras illas quas Sol justitiæ respicit proxime, maturis virtutum fructibus abundantes. Hinc caritas extorsit a me, ut consulens fervori unius ac labori alterius, non vitarem tam apertum scribendi periculum, dummodo auctoritas addatur primo vestrum apud filios quibus præest, et secundo vestrum auferatur tam periculosæ navigationis necessitas. Insuper, quoniam Instituta Patrum, quæ conscripsimus libellis duodecim ad beatæ memoriæ Castorem episcopum, et decem Collationes Patrum in eremo Scythi degentium, quas descripsimus præcipientibus sanctis episcopis Elladio atque Leontio, non potuerunt satisfacere fervori fidei vestræ: idcirco ut nunc agnoscatur ratio nostri itineris, decrevi vobis esse consecrandas ac deputandas septem Collationes trium Patrum primorum quos vidimus in alia eremo commorantes, pari stilo descriptas, per quas suppleantur ea quæ de perfectione omissa sunt, aut obscurius introducta in præfatis nostris opusculis. Denique si ista nequiverint satiare sitim studii vestri, aliæ septem Collationes mittendæ sanctis Fratribus habitantibus in Stœchadibus insulis, adimplebunt (ut arbitror) desiderium vestri ardoris.
Chapter 237 of 499