Capitulum 8
Interrogatio de eruditione perfectionis per quam possimus ad indesinentem Dei memoriam pervenire.
GERMANUS : Amplior magnitudo stuporis crescit nobis ex his, supra admirationem præhabitæ collationis, propter quam recurrimus istuc. Quantum enim inflammamur desiderio perfectæ beatitudinis ex incitamento hujus doctrinæ, tantum majori desperatione dejicimur, ignorantes qualiter expetere aut obtinere possimus disciplinam ac statum tantæ sublimitatis. Propterea quæsumus ut patienter permittas explicari a nobis ea quæ in cella sedentes cœperamus revolvere meditatione diutina, quia necesse est ea proferre, licet prosecutione forsan loquaci; quamvis sciamus beatitudinem tuam non solere offendi ullis ineptiis infirmorum, quæ ob hoc sunt proferendæ in medium, ut corrigantur quæ in eis absurda sunt.
Itaque opinamur necessarium esse ut perfectio cujuslibet artis seu disciplinæ a quibusdam mollibus incipiat rudimentis, et primo facilioribus imbuatur tenerioribusque initiis, ut quodam rationabili lacte nutrita, paulatim succrescat, sicque gradatim ac sensim ascendat ab imis ad summa; quumque ingressa sic fuerit planiora principia et quodammodo januas arreptæ professionis, perveniet ordinate et absque labore ad interiora et excelsa perfectionis fastigia. Qualiter enim quispiam puerorum poterit pronuntiare simplices copulas syllabarum, nisi prius didicerit litterarum figuras? Aut quomodo assequetur aut discet legendi peritiam, qui necdum idoneus est conjugare angustas seu breves nominum descriptiones? Qualiter etiam obtinebit rhetoricam facundiam, philosophicamve scientiam, qui nondum grammaticam est edoctus? Quapropter non dubito esse quædam fundamenta hujus sublimissimæ artis qua instruimur Deo jugiter inhærere : quibus fundamentis primo firmissime collocatis, superimponantur et eleventur fastigia perfectionis excelsa. Cujus perfectionis principia suspicamur tenuiter hæc esse : ut primo sciamus qua meditatione Deus teneatur aut cogitetur; deinde, qualiter valeamus immobiliter custodire hanc eamdem materiam, quod etiam non ambigimus esse culmen totius perfectionis.
Ideo cupimus nobis demonstrari quamdam memoriæ hujus materiam, qua Deus mente concipiatur et in ea jugiter teneatur, ut materiam illam præ oculis retinentes, habeamus in promptu quod respiciendo, illico revertamur ad illam materiam, quoties senserimus nos ab eadem dilapsos, valeamusque illam resumere absque ulla circuitus mora et inquisitionis difficultate. Contingit quippe ut, dum a spiritualibus theoriis convertimur ad nos ipsos quodam letali sopore, et dein quasi expergefacti quærimus materiam quæ interrupta est, per quam resuscitare possimus spiritualem memoriam, retardati mora inquisitionis, rursus labamur a nostro conatu priusquam reperiamus materiam illam, sicque concepta cordis intentio evanescat antequam pariatur aliquis spiritualis intuitus. Quæ confusio accidit nobis idcirco, quoniam non tenemus aliquid spirituale ante oculos nostros stabiliter positum, tanquam formulam quamdam quam possit noster animus revocare post multos anfractus variosque discursus, atque post longa naufragia illud tanquam portum quietis intrare. Sicque fit ut mens jugiter impedita difficultate et ignorantia ista, jactetur per diversa tanquam errabunda semper ac ebria, ita ut nec diu nec firmiter teneat etiam illud spirituale quod sibi occurrerit casu potius quam industria; dum recipiens ipsa semper aliud ex alio, non sentiat eorum discessum ac finem, sicut non sensit eorum principia et ingressum.
Chapter 230 of 499