Capitulum 3
De abbate Serapione, et Anthropomorphitarum hæresi, quam ex simplicitate incurrit.
PORRO inter eos qui decepti fuerunt hæresi illa, fuit Serapion, vir antiquissimæ districtionis atque per omnia consummatus in vita activa : cujus error et imperitia tantum præjudicavit cunctis vere catholicis, quantum ipse præcessit quasi universos monachos merito vitæ ac senectute.1 Qui quum non posset perduci ad tramitem fidei rectæ multis exhortationibus abbatis Paphnutii, eo quod persuasio Paphnutii videretur ei nova, nec a prædecessoribus unquam inventa aut tradita, accidit ut quidam diaconus, vir summæ scientiæ, nomine Photinus, adveniret de Cappadociæ partibus desiderio visitandi Fratres in Scythi manentes. Quem B. Paphnutius lætanter suscipiens, produxit in medium pro confirmatione fidei contentæ in epistolis Theophili præsulis, interrogavitque eum coram Fratribus universis, qualiter cunctæ Ecclesiæ catholicæ orientis intelligerent quod Deus ait in Genesi :2 Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quumque diaconus diceret quod universi prælati orientalium Ecclesiarum intelligerent verba illa non juxta superficiem litteræ, sed spiritualiter tantum, probavit hoc ipsum diaconus idem copioso sermone ac multis testimoniis Scripturarum : eo quod nihil circumscriptibile humana figuratione cadere possit in illam immensam, incomprehensibilem ac invisibilem majestatem, quum et natura Dei incorporea, incomposita, et simplex exsistat, quæ sicut oculis nequit videri, ita nec mente æstimari aut comprehendi. Quumque Serapion tandem tractus esset ad fidem rectam multis atque fortissimis rationibus doctissimi viri illius, infinita lætitia replevit abbatem Paphnutium et nos omnes, eo quod Dominus non permiserit virum tanta æquitate virtutibusque perfectum, ex sola imperitia ac rusticana simplicitate errantem, usque ad finem deviare a fidei veritate. Surgentibus ergo nobis ut propter hoc pariter offerremus Deo gratiarum actionem et orationem, sic senex in sua oratione confusus est mente, eo quod sentiret auferri a corde suo corporalem illam Deitatis imaginem quam consueverat sibi in oratione proponere, ut repente prorumperet in amarissimos fletus plurimosque singultus; in terram quoque prostratus, cum ejulatu clamaret fortissimo : Heu me miserum ! tulerunt a me Deum meum, et modo non habeo quem teneam, nec scio quem adorem. De qua re valde permoti, reversi sumus ad abbatem Isaac, residente adhuc in cordibus nostris virtute collationis præhabitæ. Quem protinus intuentes ita affati sumus.
Footnotes
Chapter 225 of 499