Capitulum 14
Qualiter stabilitas cordis seu cogitationum possit acquiri.
ISAAC: Quamvis ad ista sufficienter responderimus vobis in prima collatione (ut reor), ubi de statu orationis contulimus; tamen quoniam postulatis hæc eadem vobis nunc iterari, breviter insinuabo aliquid de confirmatione cordis. Tria sunt quæ mentem vagam faciunt stabilem: vigiliæ, meditatio, et oratio. Quæ aliter nequeunt apprehendi, nisi universæ sollicitudines vitæ præsentis fuerint abdicatæ per infatigabilem exsecutionem operum deditorum usibus sacris cœnobii, non avaritiæ, ut ita possimus apostolicum illud præceptum implere: Sine intermissione orate. Parum enim orat, qui illo tempore tantum orare consuevit, dum genua flectuntur;1 nunquam vero orat, quicumque etiam genibus flexis distrahitur qualicumque cordis vagatione. Ideo quales volumus inveniri in oratione, tales nos esse oportet tempore præcedente: quia necesse est mentem in tempore orationis formari ex statu et actu præhabito, ita quod orantem oportet ad cœlestia sublimari, vel ad terrena demergi, per cogitationes quibus ante orationem mens fuerit immorata.
Hucusque abbas Isaac fecit nobis attonitis secundam collationem de qualitate orationis. Cujus doctrinam valde mirantes, quam tradidit nobis servandam de meditatione præfati versiculi, et eamdem doctrinam cupientes tenacissime exercere, utpote quam compendiosam ac facilem credebamus, experti sumus eam satis difficiliorem esse ad observandum, quam studium illud quo antea solebamus varia meditatione passim discurrere per totum corpus Scripturæ, absque vinculo perseverantiæ alicujus in uno. Constat itaque neminem excludi a perfectione propter imperitiam litterarum, nec rusticitatem obesse ad capessendam ac obtinendam cordis ac animæ puritatem, quæ compendiosissime adjacet cunctis, si sanam et integram mentis intentionem servent ad Deum jugi meditatione versiculi hujus.
LIBRI SECUNDI
COLLATIONUM SS. PATRUM TRANSLATIO
D. DIONYSII PRÆFATIO
TRAHITUR sapientia de occultis, sicut ait Scriptura : Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. Nam et fons sapientiæ, Verbum Dei in excelsis : quod utique Verbum Deus est, ut habetur Joannis primo Porro Deus omni secreto exstat secretior, cui loquitur beatissimus Isaias : Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel. Omni ignoto ignotior, quantum ad quid est : siquidem, Deum nemo vidit unquam, et ipse solus lucem habitat inaccessibilem. Omni incomprehensibili incomprehensibilior : Ecce enim Deus magnus vincens scientiam nostram; digne eum invenire non possumus, et investigari non potest : ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. De quo Proverbiorum tricesimo Salomon ait : Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ? Jeremias quoque propheta : Magnus, inquit, consilio et incomprehensibilis cogitatu. Deus itaque est primum et summum illud occultum, de quo trahitur, obtinetur, hauritur, infunditur sapientia : Deus namque dat sapientiam; et ex ore illius scientia et prudentia. Ideo Jacobus monet apostolus : Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei; et Psalmista, Accedite ad eum, et illuminamini. Insuper sunt alia multa occulta creata, de quibus suo modo trahitur sapientia. Trahitur namque ex angelicorum spirituum illuminationibus et inspirationibus, ex profundis considerationibus, ex naturis et proprietatibus rerum, ex dispositione et ordine universi, de cordibus eruditorum, de locis obscuris ac difficilibus voluminibus Scripturarum atque multiplici expositione earum, de libris quoque ecclesiasticorum Doctorum, in quibus sententiarum sublimitas et stili difficultas sunt duo occulta, quæ plerumque legentem et audientem a fructu et intellectu lectionis impediunt. Interdum vero non est difficultas aut profunditas magna in sensu librorum quorumdam, quamvis stilus eorum difficultatibus involvatur, et legenti ac audienti laborem pariat ad intelligendum. Inter hujuscemodi autem libros reputantur ac eminent volumina illustrissimi patris præcipuique doctoris omnium religiosorum, Joannis Cassiani. Idcirco ut de occultis illis trahatur facilius et item delectabilius sapientia salutaris, intendo hunc secundum librum Collationum Patrum ab ipso obscuro stilo conscriptum, ad stilum transferre facillimum : instigatus et quasi compulsus ad hoc motivis tactis in prologis aliorum duorum voluminum præfati Cassiani abbatis, quæ simili modo ad planissimum transposui stilum, quantum in libris illis fieri potuit, in quibus ob varias determinationes interpositas et permixtas, manet interdum aliquantula forsitan difficultas stili aut sensus, seu utriusque.
Job xxviii, 18.
Eccli. 1, 1, 5.
Joann. 1, 1.
Is. xlv, 15.
1 Joann. iv, 12. 1 Tim. vi, 16.
Job xxxvi, 26; xxxvii, 23, 24.
Prov. xxx, 4.
Jer. xxxii, 19.
Prov. ii, 6.
Jacob. 1, 5.
Ps. xxxiii, 6.
LIBRI SECUNDI
COLLATIONUM SS. PATRUM
TRANSLATIO
Footnotes
-
1 Thess. v, 17. ↩
Chapter 236 of 499