Capitulum 9
De efficacia intellectus qui per experientiam acquiritur.
ISAAC : Inquisitio vestra tam minuta atque subtilis signum est proximæ puritatis. Nec enim aliquis poterit de his interrogare, ne dicam inspicere sive discernere, nisi quem diligens et efficax mentis industria ac pervigil sollicitudo provexerit ad perscrutandam profunditatem quæstionum istarum, ac jugis intentio vitæ emendatioris fecerit per experientiam actualem attentare limina puritatis istius et pulsare januas ejus. Quoniam itaque video vos non jam adstare præ foribus orationis veræ ac puræ, de qua disputamus, sed manibus experientiæ quodammodo palpare penetralia et interiora ipsius, jamque contingere quasi quædam membra ejusdem, credo me non laboraturum in hoc ut oberrantes intra aulam hujus orationis introducam in abdita ejus, nec ullo difficultatis obstaculo vos retardabo ab introspectu eorum quæ demonstranda sunt modo. Proximus quippe est notitiæ veritatis, qui prudenter agnoscit quid et qualiter debeat quærere; nec longe est a scientia, qui cœpit intelligere quod ignorat. Idcirco non vereor notam proditionis ac levitatis incurrere, si manifestavero ea quæ in præcedenti collatione, loquens de orationis perfectione, subtraxi sermocinationi illi, quorum virtutem arbitror fuisse reserandam vobis in hoc exercitio ac studio collocatis, etiam sine ministerio nostri sermonis, per gratiam Creatoris.
Chapter 231 of 499