Capitulum 13
De mobilitate cogitationum.
QUUM enim mens nostra conceperit versum alicujus psalmi, mox versu illo insensibiliter de memoria lapso, stupens nesciensque devolvitur ad scripturam et textum psalmi alterius: quam quum cœperit recogitare, nondum ea integre contemplata, incidit memoria alterius testimonii ex Scripturis, quæ primam excludit; et rursus de ista transfertur ad aliam, meditatione alia subintrante. Sicque animus semper rotatus ac tractus de psalmo ad psalmum, de Evangelio ad Epistolas S. Pauli, et inde ad Prophetarum eloquia, atque de illis ad spirituales historias, instabilis et vagus jactatur per totum corpus Scripturæ, nihil valens abjicere aut tenere juxta arbitrium suum, nec potens quidquam finire pleno judicio atque examine, factus tantummodo palpator ac degustator, non generator aut possessor spiritualium sensuum. Sic quoque mens vaga et mobilis distrahitur per diversa etiam in synaxi, ita ut nullum Officium competenter persolvat. Verbi gratia, dum orat, recolit psalmum aut aliquam lectionem; dum psallit, aliud meditatur quam quod continet psalmus; quum legit, revolvit aut cogitat aliquid faciendum, aut reminiscitur factum: et ita hoc modo nihil recipitur aut dimittitur disciplinate ac opportune; sed agi ac moveri videtur velut fortuitis incursibus, non habens potestatem retinendi ea quibus delectatur, vel immorandi eisdem. Necessarium ergo est nobis præ omnibus scire, qualiter valeamus spiritualia ista Officia competenter explere, versiculumque prædictum immobiliter custodire, ut origo et finis spiritualium sensuum propria volubilitate non fluctuent, sed in nostra ditione seu potestate consistant.
Chapter 235 of 499