Skip to the text

Capitulum 2

De Arthebio episcopo.

ADVENIENTES autem ad urbem præfatam, invenimus ibi, Deo favente, beatissimum atque præcipuum virum Arthebium præsulem, qui ab ordine anachoretarum assumptus et raptus fuit ad episcopatum oppidi jam prædicti, et cum tanta districtione custodivit propositum ac statuta anachoreticæ vitæ omni tempore sui episcopatus, quod nihil laxaverit de pristinæ suæ humilitatis observantia et rigore, nec de honore pontificii ei adjecto blanditus est sibi, nec extulit se.1 Nec enim reputavit se assumptum ad tantum officium quasi idoneum, sed conquerebatur se a disciplina et observatione anachoreticæ institutionis expulsum, eo quod triginta septem annis in solitudine conversatus, nondum obtinuisset perfectionem ac puritatem tantæ professionis. Quum ergo sanctus vir iste nos humanissime suscepisset in civitate prænominata, ad quam venerat causa episcopi eligendi, et agnovisset desiderium nostrum quo cupiebamus inquirere sanctos Patres etiam in remotioribus Ægypti partibus, dixit: Venite, interimque videte senes commorantes non longe a monasterio nostro, quorum antiquitas ita apparet in incurvatis eorum corporibus, quorum et sanctitas sic resplendet in vultu eorum, ut solus eorum adspectus possit magnam conferre utilitatem atque doctrinam cunctis eos videntibus; a quibus potestis addiscere exemplo potius sanctæ vitæ quam verbis, perfectionem quam me doleo perdidisse, nec valeo perditam vobis jam tradere. Denique credo insufficientiam et inopiam meam hoc conatu aliqualiter sublevandam, si providero vobis ubi commodius reperiatis evangelicam margaritam quam quæritis, qua carere me fateor.2

Footnotes

  1. Cf. p. 67 C'. ↩

  2. Matth.xiii, 46. ↩

Chapter 239 of 499