Capitulum 13
De timore qui nascitur ex magnitudine caritatis.
QUICUMQUE itaque fuerit in hujusmodi perfectione fundatus, necesse est ut gradu excellentiori ascendat ad sublimiorem illum caritatis timorem, quem generat magnitudo amoris, non tremor pœnarum nec præmiorum cupido: quo timore filius indulgentissimum patrem, frater fratrem, amicus amicum, seu conjux conjugem reveretur affectu sollicito, dum formidat non verbera aut convitia, sed et tenuem amoris ejus offensam; attonita quoque pietate semper distenditur aut occupatur in omnibus non solum actibus, sed etiam verbis, ne fervor dilectionis quantumlibet modice tepescat circa dilectum. Cujus timoris magnificentiam Isaias eleganter expressit, dicendo:1 Divitiæ salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus ejus. Non potuit evidentius exprimere dignitatem ac meritum hujus timoris, quam ut diceret divitias nostræ salutis, quæ consistunt in vera sapientia Dei atque scientia, non posse conservari nisi et timore hoc filiali, ad quem invitantur Prophetarum eloquiis non peccatores, sed sancti, dicente Psalmographo: Timete Dominum, omnes sancti, quoniam nihil deest timentibus eum.2 Qui enim metuunt Dominum hoc timore, certum est perfectioni eorum nihil deesse.3 Nam de illo timore pœnali Joannes apostolus evidenter testatur: Qui timet, non est perfectus in caritate, quoniam timor pœnam habet. Magna ergo distantia est inter timorem hunc cui nihil deest, qui sapientiæ et scientiæ est thesaurus, et illum imperfectum, qui initium sapientiæ nuncupatur, et qui pœnam in se habens, excluditur a cordibus perfectorum superveniente plenitudine caritatis:4 Timor enim non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem. Et revera, si principium sapientiæ in timore consistit, quæ erit ejus perfectio, nisi in caritate Christi, quæ continens in se metum perfectæ dilectionis, nuncupatur non jam principium, sed thesaurus sapientiæ atque scientiæ?
Propterea duplex est gradus timoris. Unus incipientium, puta eorum qui adhuc sunt sub jugo et timore servili, de quo dicitur: Servus timet dominum suum; in Evangelio quoque: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus;567 et rursus, Servus non manet in domo in æternum. Instruit enim nos Scriptura ut ab illo pœnali timore transeamus ad libertatem caritatis plenissimam, et ad amicorum ac filiorum Dei fiduciam. Insuper sanctus Apostolus, qui dudum transcenderat servilem timorem virtute caritatis divinæ, inferiora contemnens, fatetur se ditatum a Domino bonis majoribus, dicens: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.8 Unde hortatur eos qui flagrabant perfecta Patris cœlestis dilectione, quos et divina adoptio jam ex servis fecerat filios: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. Denique quum Propheta describeret septiformem illam Spiritus Sancti gratiam, quam certum est descendisse in hominem Christum secundum Incarnationis mysterium, et dixisset:9 Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis;10 novissime intulit de metu isto quasi præcipuum quoddam: Et replebit eum spiritus timoris Domini.11 Tanta namque est magnitudo ubertatis hujus timoris, ut quem semel sua virtute possederit, occupet mentem ejus totam, non partem. Nec immerito: nam timor iste cohærens caritati quæ non excidit, non solum replet, sed et perpetua jugitate possidet eum quem ceperit, non immoratus ullis dele- imminutus imminutus ctationibus lætitiæ temporalis aut voluptatum; quod memorato interdum evenit timori qui mittitur foras. Hic ergo est timor perfectionis quo Christus narratur fuisse repletus, qui venit non solum redimere genus humanum, sed etiam præbere formam perfectionis, exempla virtutum : servilem quippe timorem tormentorum habere non potuit verus Filius Dei, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius.12
Footnotes
Chapter 250 of 499