Capitulum 15
Dilatio expositionis propositæ quæstionis.
CHÆREMON : Summæ beatitudinis est ac meriti singularis, discere aut docere istum affectum per quem Domino adhæremus, ut, juxta Psalmistam, meditatio ejus consumat omnes vitæ nostræ dies ac noctes, perpetua quoque ruminatione hujus cibi cœlestis sustentet mentem nostram insatiabiliter esurientem ac sitientem justitiam;1 sed juxta benignissimam Salvatoris nostri sententiam, providendum est etiam jumento corporis nostri, ne deficiat in hac via.23 Spiritus enim promptus est, caro autem infirma; quæ et nunc refocillanda est perceptione modici cibi, quatenus post refectionem ipsius addatur mentis intentio ad indagandum diligentius ea quæ desideratis.
Footnotes
Chapter 252 of 499