Capitulum 12
De diversitate perfectionum.
CHÆREMON: Scriptura divina excitat et hortatur nostri arbitrii libertatem ad gradus perfectionum diversos, juxta mensuram, dispositionem et statum cujuslibet mentis. Nec enim uniformis corona aut forma perfectionis poterat universis proponi, sicut nec omnium una est virtus, una voluntas, aut idem fervor; ideo sermo divinus instituit diversos ordines variasque mensuras perfectionum. Quod verum esse evidenter ostendit diversitas octo beatitudinum in Evangelio positarum. Licet enim beati dicantur quorum est regnum cœlorum, et beati qui possidebunt terram, et beati qui consolabuntur, et item qui saturabuntur;1 multum tamen credimus interesse inter habitationem regni cœlorum et possessionem terræ, quæcumque sit illa; inter perceptionem quoque consolationis et inter plenitudinem saturitatemque justitiæ. Multum etiam distat inter eos qui misericordiam consequentur, et inter illos qui perfruentur visione gloriosissima Dei: Alia enim est gloria seu claritas solis, alia lunæ, aliaque stellarum;2 stella enim a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum.
Quum ergo Scriptura divina juxta hunc modum laudet timentes Deum, dicendo, Beati omnes qui timent Dominum, atque per hoc eis promittat beatitudinem plenam, nihilo minus iterum dicit:3 Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet; qui autem timet, non est perfectus in caritate.4 Præterea quum gloriosum sit Deo servire, et scriptum sit: Servite Domino in timore;5 et, Magnum tibi est vocari servum meum;6 itemque, Beatus est servus ille, quem quum venerit dominus suus, invenerit ita facientem;7 tamen ad Apostolos dicitur: Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus; vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis;89 et denuo, Vos amici mei estis, si feceritis quæ præcipio vobis.
Videtis ergo diversos esse gradus perfectionum, et quod incitemur a Deo de excelsis ad excelsiora: ita ut is qui beatus et perfectus in Dei timore exstiterit, ambulans, sicut scriptum est, de virtute in virtutem, et de perfectione una in aliam, utpote alacri mente ascendens de timore ad spem, invitetur iterum ad statum beatiorem, videlicet caritatem;10 et qui fuerit servus fidelis et prudens, ascendat ad amicitiæ fidelitatem, adoptionemque filiorum.1112 Itaque juxta hunc modum intelligenda est nostra sententia, non ut affirmemus considerationem pœnæ perpetuæ, aut remunerationis æternæ sanctis promissæ, esse nullius momenti; sed quoniam quum sint utiles et introducant sectatores suos ad felicitatis exordia, caritas, in qua sunt plenior fiducia gaudiumque perpetuum, assumit eos de servili timore et mercenaria spe ad dilectionem divinam, et transfert eos ad filiorum adoptionem, ac de perfectis quodammodo facit perfectiores. Multæ quippe sunt mansiones apud Patrem meum, ait Salvator.13 Et quamvis omnes stellæ videantur in cœlo, magna tamen distantia est inter claritatem solis et lunæ, atque luciferi stellarumque aliarum.
Idcirco beatus Apostolus præferens caritatem non solum timori et spei, sed cunctis quoque charismatibus, quæ mirifica sunt et magna, ostendit viam ipsius supra modum omnibus altiorem.14 Quum enim quasi completo spiritualium charismatum numero, describeret membra seu opera caritatis, ita præmisit:15 Adhuc supra modum excellentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Videtis ergo nihil inveniri pretiosius, perfectius, sublimius, et ut ita dixerim, nihil perennius caritate.16 Nam sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur, caritas autem nunquam excidet; sine qua evacuantur non solum præclarissima et excellentissima illa charismatum genera, sed etiam martyrii gloria.
Footnotes
Chapter 249 of 499