Skip to the text

Capitulum 6

Responsio Chœremonis, quod vitia tribus modis vincantur.

TUNC beatus Chæremon dixit: Tria sunt quæ faciunt a vitiis abstinere. Primum est metus gehennæ, aut pœnarum vitæ præsentis quas inferunt leges; secundum est spes seu desiderium regni cœlestis; tertium est affectus ipsius boni, seu amor virtutum. Nam timor Dei legitur exsecrari contagium culpæ, quemadmodum scriptum est:1 Timor Dei odit malitiam. Præterea spes excludit omnium vitiorum incursum:2 Non enim delinquent omnes qui sperant in eo. Amor quoque non metuit vitiorum ruinam: Quia caritas nunquam cadit;3 et iterum, Caritas operit multitudinem peccatorum.4 Hinc beatus Apostolus comprehendit totam nostram salutem in consummatione harum trium virtutum, dicendo: Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc.5 Fides namque est quæ facit vitare contagia peccatorum metu futuri judicii ac suppliciorum; spes vero est quæ mentem nostram de præsentibus avocans, contemnit universas corporis voluptates exspectatione cœlestium præmiorum; caritas est quæ mentis ardore succendit nos ad Christi amorem ac spiritualem fructum virtutum, et facit nos toto odio detestari quidquid illis contrarium est. Quæ tria quamvis videantur ad unum tendere finem, quia inducunt nos ad abstinendum a rebus illicitis, distant tamen ab invicem magnis gradibus dignitatis. Nam duo priora, videlicet declinare mala ex metu pœnarum et facere bona intuitu præmiorum, ad illos homines proprie pertinent qui nondum conceperunt affectum virtutum; tertium autem est specialiter Dei, et eorum qui reformaverunt in se imaginem et similitudinem ejus. Deus etenim operatur ea quæ bona sunt, solo bonitatis affectu, non metu aut aliqua remunerationis gratia provocante, quemadmodum Salomon ait: Omnia propter se ipsum operatus est Dominus.6 Intuitu quippe propriæ bonitatis largitur dignis et indignis copiam omnem bonorum, quia nec fatigari potest injuriis, nec passibiliter commoveri hominum culpis, sed permanet semper in se bonitas prorsus perfecta immutabilisque natura.

Footnotes

  1. Prov. VIII, 13. ↩

  2. Ps. XXXIII, 23. ↩

  3. 1 Cor. XIII, 8. ↩

  4. 1 Petr. IV, 8. ↩

  5. 1 Cor. XIII, 13. ↩

  6. Prov. XVI, 4. ↩

Chapter 243 of 499