Capitulum 14
Interrogatio de consummatione castitatis.
GERMANUS : Quoniam sermo digestus est de perfectione caritatis, volumus etiam aliqua sciscitari liberius de fine castitatis. Scimus enim præcelsum illud caritatis fastigium, per quam ascenditur ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hucusque expressum est, non posse subsistere sine castitatis perfectione; sed volumus edoceri utrum tam indesinentem atque perpetuam castitatem obtinere possimus, ut titillatio libidinis nunquam infestet seu pulset cordis nostri integritatem, et utrum in carne degentes, valeamus ita alienari ab hac passione carnali, ut nunquam uramur æstibus incentivorum.
Chapter 251 of 499