Capitulum 8
Quod caritas non solum faciat filios, sed etiam conferat imaginem et similitudinem Dei.
AD vocem autem tam humilis pœnitentiæ pater prosiliens in occursum illius, motus pietate, promisit ei majora quam perdidit; nec contentus dare minora, reddidit ei dignitatem pristinam filiorum, transcurrens celeriter gradum servorum ac mercenariorum. Festinare ergo debemus ut ascendamus per indissolubilem gratiam pietatis ad gradum filiorum, qui credunt sua esse omnia quæ sunt patris, sicque mereamur recipere imaginem ac similitudinem Patris cœlestis, atque ad imitationem veri et unigeniti Filii dicere valeamus: Omnia quæ habet Pater, mea sunt.1 Quod de nobis affirmat Apostolus, dicens: Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura;2 omnia vestra sunt. Ad quam similitudinem præcepta etiam Christi nos excitant: Estote (inquit) perfecti, sicut et Pater vester perfectus est.3 In servis namque et mercenariis affectus bonitatis solet aliquando interrumpi, dum vigor animi relaxatus tepore aut delectatione, deponit ad tempus metum gehennæ aut desiderium æternorum. Estque in illis gradus cujusdam profectus, nos instruens ut dum vitia declinare incipimus metu pœnarum aut spe præmiorum, transire possimus ad gradum et apicem caritatis, quia ut ait Scriptura: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet.4 Qui autem timet, non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus Deum quia Deus prior dilexit nos. Non enim aliter ascendere ad veram perfectionem poterimus, nisi Deum diligamus nullo intuitu alio nisi obtentu sui amoris, seu propter propriam bonitatem et amabilitatem ipsius, quemadmodum ipse dilexit nos nullius alterius rei gratia nisi nostræ salutis causa. Quamobrem studere debemus ut perfecto mentis ardore scandamus de timore isto ad spem, de spe ad caritatem ac virtutum amorem, et transmigrantes ac transformati in ipsius boni affectum, immobiliter teneamus quod bonum est, quantum exstat possibile naturæ humanæ.
Footnotes
Chapter 245 of 499