Capitulum 4
De abbate Chæremon, et excusatione ejus ab exhibitione informationis.
BEATUS ergo Arthebius primo perduxit nos ad Chæremonem, quia propinquius habitavit, aliisque duobus senior fuit. Nempe quum alacer spiritu, esset magis quam centum annorum, dorsum ejus sic fuerat incurvatum præ senio et assiduitate orationum, ut quasi in primævam redactus infantiam, progrederetur tenens terram submissis protentisque manibus. Cujus admirabilem vultum et incessum pariter intuentes, qui in tanta ætate non reliquit præteritam et assuetam districtionem, rogavimus eum ut verbum instructionis et exhortationis faceret nobis, protestantes nos venisse ad eum propter hanc causam. Qui graviter ingemiscens, respondit: Quid doctrinæ possum vobis conferre, cui infirmitas corporis ita abstulit opem loquendi, sicut relaxavit rigorem pristinum conversandi? Qualiter enim audebo docere quod ego ipse non facio? Aut quo modo in his alium informabo quæ scio me aut minus aut tepidius exercere? Propter quam causam non permisi mihi cohabitare aliquem juniorem usque in hanc ætatem, ne alterius districtio laxaretur meo exemplo. Nunquam enim auctoritas instruentis efficax erit, nisi doctrinam suam affixerit animo audientis effectu proprii operis.
Chapter 241 of 499