Capitulum 3
Descriptio eremi in qua morabantur sancti patres Chæremon, Nesteros et Joseph.
QUUM itaque accepissemus peram et baculum, ut ibi moris est monachis universis viam arripientibus, beatus Arthebius perduxit nos ad civitatem suam Panephysim. Cujus terram ac plurimam regionis contiguæ partem quondam opulentissimam (ex qua, ut fertur, subministrabantur omnia regia fercula), quæ et repentino terræ motu fuit excussa, operuit mare limites suos egressum, occupavitque salsis paludibus terras illas olim tam uberes, omnibus pene vicis collapsis; ut putent inhabitatores illius provinciæ ad litteram dictum esse de regione illa, quod ait Psalmista: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.1 In his igitur locis, inundatio fecit multa oppida in eminentioribus tumulis sita insulas esse, quæ præbent solitudinem desideratam sanctis viris hunc mundum fugientibus: in quibus morabantur tres antiquissimi anachoretæ, videlicet Chæremon, Nesteros et Joseph.
Footnotes
-
Ps.cvi, 33, 34. ↩
Chapter 240 of 499