Skip to the text

Capitulum 7

Quibus gradibus ascendatur ad apicem caritatis, et quæ stabilitas sit in ea.

QUI igitur tendit ad perfectionem, transcendat de primo illo gradu timoris, qui proprie est servilis, de quo dicitur: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite, Servi inutiles sumus;1 transcendat, inquam, proficiendo ad altiorem tramitem spei, qui comparatur mercenario, et non servo, quia mercedem retributionis exspectat, et quasi securus de peccatorum absolutione ac pœnali timore, et conscius sibi de bonis operibus, licet præstoletur præmium operum Deo placentium, nondum tamen pervenit ad filialem illum affectum, qui de liberalitate indulgentiæ paternæ confidens, non dubitat esse sua omnia quæ sunt patris. Ad quem gradum adspirare non audet prodigus ille qui perdidit nomen filii cum substantia patris; propter quod dixit: Non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis.2 Reversus equidem ad se ipsum post siliquas illas porcorum quarum satietas ei non præstabatur, id est post sordes et escas vitiorum, compunctus salutari timore, cœpit jam abhorrere immunditiam illam porcorum, et diræ mortis formidabat supplicia, quasi factus jam servus. Cogitans quoque de mercede mercenarii, ex desiderio dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Revertar ergo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cœlum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus;3 fac me sicut unum de mercenariis tuis.

Footnotes

  1. Luc. XVII, 10. ↩

  2. Luc. XV, 19. ↩

  3. Ibid. 17-19. ↩

Chapter 244 of 499