Skip to the text

Capitulum 10

Quod perfectio caritatis sit orare pro inimico, et quo signo noscatur animam nondum esse purgatam.

QUEM statum perfectionis, si quis præsumens de adjutorio Dei, non de labore studii sui, meruerit possidere, transire incipiet de conditione servili in qua timor est, et de mercenaria spei cupiditate, in qua expetitur non tam bonitas largientis quam præmium retributionis, in filiorum adoptionem, in qua non timor neque cupiditas, sed caritas nunquam excidens jugiter perseverat. De quo timore et caritate Dominus quosdam increpans, pandit quid cui conveniat, dicens: Filius honorat patrem, et servus timet dominum suum;1 et si pater ego sum, ubi est honor meus?2 Necesse enim est servum timere, quia si sciens voluntatem domini sui, non fecerit digna, plagis multis vapulabit.3 Quicumque itaque per hanc caritatem ad Dei imaginem similitudinemque pervenerit, delectabitur bono propter voluptatem et dignitatem ipsius boni, et deiformem quodammodo possidens affectum patientiæ ac lenitatis, non irascetur deinceps ullis peccantium vitiis, sed potius condolens infirmitati eorum, implorabit veniam ipsis. Reminiscens quoque se ipsum tamdiu impugnatum stimulis similium passionum, donec salvaretur miseratione divina, nec ereptum se esse proprio studio ab impugnatione carnali, sed protectione Dei salvatum, intelligit non iracundiam, sed misericordiam esse errantibus impendendam, atque cum omni cordis tranquillitate Deo decantat: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis;4 et, Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea.

In hac quoque mentis humilitate persistens, poterit adimplere illud evangelicæ perfectionis mandatum:56 Diligite inimicos vestros, benefacite, etc.; ac per hoc pervenire merebimur ad præmium quod subjungitur, per quod non solum portabimus imaginem et similitudinem Dei in nobis, sed etiam filii Dei erimus atque vocabimur. Unde ait Salvator: Ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.7 Quem affectum B. Joannes apostolus sciens se assecutum: Ut fiduciam, inquit, habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.8 In quo enim infirma fragilisque natura humana, esse potest sicut ille (videlicet Deus) est, nisi ad imitationem Dei semper extendendo placidam sui cordis caritatem in bonos et malos, justos et injustos, operandoque bonum propter amorem boni? ut ita pertingat ad veram illam filiorum Dei adoptionem, de qua ait idem Joannes apostolus: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quia semen ipsius eo est, et non potest peccare, quia ex Deo natus est;910 et iterum, Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.11 Quod non est intelligendum de omni genere peccatorum, sed de capitalibus tantum criminibus. A quibus qui non voluerit se extrahere et purgare, prohibet idem Apostolus orari pro eo, dicens: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita non peccanti ad mortem.12 Sed est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. Ceterum de illis peccatis quæ non sunt ad mortem, a quibus immunes esse non queunt qui Christo fideliter serviunt, quantumcumque magna circumspectione se ipsos custodiant, dicitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Impossibile enim est quemquam sanctorum in sæculo isto non incurrere ista minuta peccata quæ admittuntur per sermonem, cogitationem, oblivionem, ignorantiam, necessitatem, voluntatem aut subreptionem: quæ quamvis aliena sint a peccato ad mortem, carere tamen non possunt reprehensione et culpa.

Dum ergo quis fuerit adeptus præfatum bonitatis affectum imitationemque Dei, tunc indutus viscera longanimitatis divinæ, orabit cum Christo pro persecutoribus propriis, dicens: Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt.13 Ceterum evidens signum animæ nondum purgatæ, necdum eliquatæ fæcibus vitiorum, est in alienis criminibus non misericorditer condolere, sed rigidam judicantis censuram tenere.14 Qualiter enim poterit obtinere cordis perfectionem, qui non habet id quod Apostolus insinuavit posse implere legem: Alter (inquiens) alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi?1516 Nec habet illam caritatis virtutem, quæ non irritatur, non inflatur, non cogitat malum, quæ omnia suffert, omnia sustinet, etc.17 Justus autem miseretur animabus peccatorum, viscera autem impiorum crudelia. Idcirco certissimum est, monachum vitiis subjacere eisdem quæ inclementi et inhumana severitate condemnat in alio. Rex enim rigidus ruit in maculam; et qui obturat aures suas ne audiat infirmum, ipse invocabit, et non erit qui exaudiat eum.

Footnotes

  1. 1 Cor. xiii, 8. ↩

  2. Malach. 1, 6, juxta LXX. ↩

  3. Luc. xii, 47. ↩

  4. Ps. cxv, 1, 8. ↩

  5. Ps. xciii, 17. ↩

  6. Ps. cxv, 16, 17. ↩

  7. Matth. v, 45. ↩

  8. 1 Joann. iv, 17. ↩

  9. Luc. iii, 9. ↩

  10. Luc. vi, 27, 35. ↩

  11. I Joann. v, 18. ↩

  12. Luc. cxv, 16. ↩

  13. Prov. xiii, 17, juxta LXX. ↩

  14. Luc. xxiii, 34. ↩

  15. Luc. xxi, 13, juxta LXX. ↩

  16. Galat. vi, 2. ↩

  17. I Cor. xiii, 4, 5, 7. ↩

Chapter 247 of 499