Articulus 17
ELUCIDATIO PARTIS PRIMÆ HUJUS CAPITULI TERTII : DE HIS QUÆ FIUNT IN SYNAXI SEU CONGREGATIONE, ET QUARE SIC VOCETUR HOC SACRAMENTUM.
PRÆINDUCTO capitulo tractatum est de Baptismo; nunc de Eucharistiæ sacramento tractatur, non simpliciter ut est sacramentum, sed prout circa ipsum versantur actiones hierarchicæ ministrorum Ecclesiæ. Hinc libri hujus subjectum non est sacramentum evangelicæ legis, sed ecclesiastica hierarchia, ut tactum est. Nec enim de omnibus Ecclesiæ sacramentis hic agitur, quia nec de Unctione extrema, neque de Matrimonio, neque de Pœnitentia. Unde scribit Albertus: Sacramenta hic non attenduntur nisi secundum quod ad dispensationem hierarchicam pertinent. Hinc B. Dionysius non determinat hic de eis in quantum sunt sacramenta, ostendendo quid sit res in quolibet sacramento, sed secundum quasdam operationes quibus dispensantur per hierarchas. Iterum ait: Non est intentio auctoris determinare in libro hoc de omnibus sacramentis, sed tantum de his in quibus tota virtus est ex operatione hierarchæ.
A Cui verbo objici potest, quod nec tota virtus, imo nec virtus sacramentorum novæ legis, est ex operatione ministrorum, sed principaliter ab increata virtute Dei, secundario autem et instrumentaliter ac meritorie, a dominica passione. Ad quod supra aliqualiter est responsum. Insuper prætactis verbis Alberti pro majori parte concordat quod asserit Thomas: Dionysius, inquiens, non facit mentionem in libro de Ecclesiastica hierarchia, de Extrema unctione, nec de Pœnitentia, neque de Matrimonio: quoniam non intendit determinare de sacramentis, nisi quatenus per ea innotescere potest dispositio ordinata ecclesiasticæ hierarchiæ quantum ad ministros et actiones ministrorum, ac recipientes.
Sed euge. Scripturus in isto capitulo de Eucharistiæ sacramento, præmittit, « euge », quod est exsultationis seu exhortationis adverbium: quia materia ista, seu Sacramentum, est res profundæ atque jucundæ contemplationis, et memoriale dilectionis divinæ ad nos beneficiorumque Christi, de quibus cogitare et scribere est jucundum. Quoniam hujus commemoratio quidem erat, id est, ex quo jam interdum et in fine præcedentis capituli tacta est mentio sacramenti istius, non mihi justum est transcurrenti, id est, non reputo justum, qui de sacris rebus percurro et celeriter scribo, hierarchicorum quid ante eam aliud laudare, id est per modum laudis tractare et scribere quid hierarchicorum de aliqua re hierarchica restante nondum tractata, antequam tractem de Eucharistia. Etenim est, secundum gloriosum nostrum magistrum, hostiarum hostia, id est, Eucharistia, secundum eximium nostrum doctorem Hierotheum, est excellentissima hostia, cujus oblatione in cruce omnes sumus redempti, et ipsa continet Christum Deum et hominem.
Et oportet ante alias eam sacre scribens exponentem ex divina (juxta Eloquia) et hierarchica scientia, in sacram ejus ascendere divino Spiritu contemplationem : hoc est, « oportet scribens » (neutraliter), id est eum qui scribit de his, « sacre », id est religiose et fideliter, esse « exponentem eam », videlicet Eucharistiam, « ante alias » sequentes materias, « juxta Eloquia », id est secundum Scripturas, « ex scientia divina et hierarchica », id est ex cognitionibus ecclesiasticis desuper revelatis, sicque « ascendere in sacram ejus contemplationem », id est puram et supernaturalem considerationem et intuitionem, vi intellectiva abstracta ab imaginativa, et mente elevata supra omnem naturalem cursum ac ordinem rerum, insistendo contemplationi omnipotentiæ Dei et abyssalis sapientiæ ejus, ac rationibus credendorum : ideo additur, « divino Spiritu », id est ex illuminatione Spiritus Sancti, non insistendo naturalibus argumentis, ex quibus in errorem quis caderet nisi se protinus ad Dei omnipotentiam ac supernaturalem sapientiam elevaret.
Et primo quidem hoc sacre inspiciamus, id est consideremus, propter quod quid commune aliis hierarchicis teletis, id est sacris mysteriis ac sacramentalibus signis ac ritibus, discrete huic ultra ceteras deputatur, id est, Eucharistiæ attribuitur magis quam ceteris, puta « discrete », id est singulariter et eminenter : quod exponens, adjecit, et singulariter prædicatur, id est appellatur, communio :1 non quod sit ipsa communicatio cui excommunicatio opponitur ; sed quid unum in quo plures communicant, non sicut individua in natura specifica abstracte considerata, sed quid unum numero quod totum et integrum a quolibet fideli accipitur, quemadmodum beatissimus dixit Andreas apostolus : Ego quotidie offero Deo omnipotenti Agnum immaculatum, qui quum a cunctis et singulis fuerit comestus fidelibus, integer manet in cœlis. Unaquaque sacra perfectiva actione partitas nostras vitas in uniformem deificationem colligente, id est, non obstante quod quælibet actio sancta et perfectiva, id est omnis actio virtuosa, atque cujuslibet sacramenti devota perceptio, ac quævis illuminatio hierarchialis, reducat et colligat conversationes seu operationes nostras per multa inordinate divisas, ad amorosam ac stabilem adhæsionem mentis cum Deo, cui sic eminenter assimilatur. Hoc facit quælibet actio virtuosa mediate vel immediate, inchoative aut completive. Actiones namque habentes Deum pro immediato objecto, formalius faciunt hoc, præsertim sumptæ secundum gradum et statum perfectum. Et divisarum deiformi complicatione, ad unum communionem et unitatem donante, id est, actione illa virtuosa ac perfectiva « donante communionem et unitatem », id est comparticipationem, convenientiam et conjunctionem, « ad unum », quod est omnium finis, « complicatione deiformi », id est per complicationem seu inclusionem simplificatam et simplificativam, « divisarum » vitarum, quæ in rebus caducis et vanis quærunt delicias, opes, honores : quæ omnia excellentius atque salubrius inveniuntur in uno illo, in quo est omnium bonorum et desiderabilium ac pulchrorum supersimplex possessio ac superopulentissima plenitudo.
Sequitur quæstionis hujus solutio.
Dicimus autem, id est respondemus, quia eas aliorum hierarchicorum symbolorum participationem, consummationem, ex istius divinis et perfectivis invenire est donis: id est, quod « est », seu contingit, « ex donis », id est gratiis et effectibus, « istius », utpote sacramenti Eucharistiæ, « divinis et perfectivis », quæ sunt dona divina, recipientium formaliter perfectiva, « invenire eas », videlicet « participationem » et « consummationem aliorum hierarchicorum symbolorum », id est sacramentalium signorum, seu sacramentorum sub sensibilibus signis per ministeria hierarcharum exhibitorum. Ex contento enim in hoc sacramento, videlicet Christo, cetera sacramenta suam efficaciam, gratiam et influentiam sunt sortita. Aliorum etiam sacramentorum administrationes, celebrationes, ac sumptiones, per hujus sacramenti celebrationem et sumptionem perficiuntur. Hinc subditur:
Non enim inest fere, id est, pene non accidit, quamdam perfici teleten hierarchicam, id est aliquam sacramentalem consecrationem vel ministrationem compleri, nisi divinissimæ Eucharistiæ in consummatione per singula perficiendorum, ad unum perficiente sacrificio collectionem: id est, « nisi sacrificio divinissimæ Eucharistiæ », hoc est celebratione, oblatione, aut sumptione Sacramenti altaris, « perficiente collectionem ad unum », id est adunationem et reductionem, « perficiendorum per singula », id est hominum qui perficiuntur per singula sacramenta, « in consummatione », id est, in completione aut fine divini obsequii.2 Et Deo tradita donatione perfectivorum mysteriorum, perficiente ipsius ad Dominum communione: hoc est, « donatione mysteriorum perfectivorum », utputa corporis et sanguinis Christi, perficientium recipientes, a Deo concessa, et « perficiente » ipsa « communione » ad Deum.
Si ergo unaquæque hierarchicarum teletarum, id est quodlibet aliorum sacramentorum, imperfecta quidem dum sit, ad unum nostram communionem et synaxim non perficiet, et est teleta, propter quod perfectissimum dedicat: id est, quum sit in se et per se imperfectum, « non perficiet communionem nostram ad unum », id est conventionem et conjunctionem nostram ad Deum; et ob hoc est teleta perfecta, perfectissime nos dedicans, id est, consecrans ac socians Deo, videlicet Eucharistia; finis autem totius et capitulum divinorum mysteriorum, perfecta traditio: id est, sacramentum istud dignissimum est « finis », id est consummativa completio, « totius » sacramentalis exercitii, « et capitulum », id est capitalis excellentia, « mysteriorum divinorum », id est mysticorum sacramentalium munerum Dei, et « perfecta traditio », id est, donatio in se perfecta aliorumque perfectiva est Eucharistia benedicta. Quod quum ita sit, merito hierarchica intelligentia, id est ecclesiastica sapientia, cognominationem ei propriam ex actionum veritate invenit, id est, rationabiliter excogitavit et dedit hoc nomen Eucharistia, id est bona gratia, quod tam appropriate et eminenter competit ei « ex actionum veritate », id est, exigentibus veris ipsius effectibus.
Sic enim et sacram divinæ generationis teletam, id est Baptismi symbolicam speciem, hoc est ipsum Baptismum, quoniam primum lumen tradit, et omnium est principium divinorum in lumen introductionum, ex perfecto veram illuminationis nominationem laudamus:3 id est, pari ratione « laudamus », id est, laudando vocamus, « nominationem veram illuminationis », hoc est, imponimus ei hoc nomen, Illuminatio, « quoniam » ipse Baptismus « tradit » instrumentaliter et concausaliter « primum », id est ante alia sacramenta, quum sit janua sacramentorum, «lumen», ut per illius frequentationem memores simus dilectionis et beneficentiæ Dei Patris in nobis, et omnium quæ Unigenitus ejus assumpsit, fecit ac pertulit pro nobis, sicque caritate accensi, totis viribus regratiemur ac veneremur Dominum Deum nostrum. id est claritatem gratiæ ac fidei sanctæ, estque «principium omnium divinorum» operum et sacramentorum atque virtutum, «in lumen introductionum», id est introductorium lumen seu fundamentalem illuminationem, quæ est directio fidei, quæ introductiva est in omne bonum tanquam principium promerendi, et oculus cordis ostendens ei ultimum finem ad quem omnia debet referre, sicque rectificans intentionem.
Siquidem omnibus commune hierarchicis, lucem sanctam tradere perficiendis: id est, generale est «hierarchicis omnibus», id est omnibus sacramentis et actibus hierarchialibus, «tradere lucem sanctam», id est aliquam salubrem illuminationem seu gratiam sacramentalem, «perficiendis», id est hominibus recipientibus illa, qui per ea perficiuntur. Sed hoc primum videre donavit mihi, id est, Baptismus primo contulit mihi spirituale videre, hoc est per fidem cognoscere: in quo item Baptismo lumen gratiæ gratum facientis primo infunditur. Et per ipsum ejus principale lumen, id est per splendorem gratiæ hujus ac fidei, in aliorum sacrorum conspectum luciducor, id est, lucenter erigor ac deducor in contemplationem aliorum divinorum, quorum cognitio fundatur et inchoatur in fide.
Hæc autem dicentes, respiciemus et videbimus hierarchice, id est per rationem, et fidem sive scripturam ecclesiasticam, et per illuminationem supernam, per singula de quibus tractabimus, diligentem sanctissimæ teletæ actionem sacram, id est decentem operationem «sanctissimæ teletæ», id est Eucharistiæ: varios quippe habet effectus in animabus devotis; et contemplationem, id est sublimem ac subtilem illustrationem ipsius et speculationem quam parit in mente sincera: quæ desuper illustrat quantum condecens fuit, id est consonum rationi, quod Verbum Dei propter nos incarnatum, reliquit nobis hoc memoriale suæ caritatis et passionis,
B
Ex introductis instruimur quam firmissima fide, devotissimo cultu, flammigera caritate, electissima illa primitiva Ecclesia tractavit, celebravit, sumpsit Eucharistiæ sacramentum; cum quanta etiam caritate, concordia, puritate et reverentia nos illud suscipere teneamur, eo quod ipsum sit tam præexcellenter communio et synaxis, colligens in se et unum efficiens communicantes. Propter quod dixit Apostolus: Unum corpus, unus panis multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus;4 et rursus, Deus patientiæ et solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum.5 Hinc quoque Christus sacramentum istud in materiis illis consecravit et celebrandum instituit, quæ ex multis constant et confluunt, ut panis ex granis, et vinum ex acinis. Propterea, quamvis secundum diversas considerationes ac rationes possit in quolibet sacramento aliquid singularis excellentiæ connotari, propter quod posset aliquo modo primum atque dignissimum nuncupari, Eucharistiæ tamen istud, absolute loquendo, perfectissime convenit ob rationes prætactas. Baptismus vero potissimum sacramentum vocatur ratione necessitatis, quia summe est necessarium et aliorum fundamentum; Matrimonium, ratione significationis, quia designat conjunctionem Christi atque Ecclesiæ, et unionem utriusque naturæ in Christo; Ordo, ratione cujusdam perfectionis et causalitatis; Confirmatio, ratione ministri, quia per solum datur episcopum, sicut et Ordo; Extrema unctio, ratione immediati effectus, quoniam statim introducit ad gloriam; Pœnitentia, ratione utilitatis, quia deperdita recuperat.
C
D
Insuper, juxta Thomam, sacramentum hoc triplicem habet significationem: unam respectu præteriti, prout est commemorativum dominicæ passionis, quæ verum sacrificium fuit: sicque sacrificium dicitur. Aliam significationem habet respectu rei præsentis, utputa ecclesiasticæ unitatis, in qua aggregantur fideles: et ita vocatur communio et synaxis. Tertiam, respectu futuri, quoniam est figura fruitivæ unitionis in patria: sicque nominatur viaticum. Amplius, de his loquitur Damascenus devote, libro quarto, capitulo tertiodecimo: Per ipsum (dicens) purgati, unimur corpori Domini et spiritui ejus, et efficimur corpus Christi. Hic panis principium est panis futuri, qui est supersubstantialis. Eucharistia dicitur etiam metalepsis, id est assumptio, quia per eam assumimus deitatem Filii Dei; item etiam appellatur communio, quia per ipsam Christo communicamus, et participamus ejus carne ac deitate, et quia per ipsam communicamus et unimur ad invicem.
Footnotes
Chapter 22 of 98