Skip to the text

Articulus 21

DE SIGNIFICATIONE THURIFICATIONIS.

igitur O PORTET ergo nos intus adesse, id est, non hinc inde distrahi, sed intus recolligi, juxta illud Ecclesiastici : Non ventiles te in omnem ventum ; esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui. Sacratissimorumque invisibile primi agalmatum denudantes, id est, abstrahentes « invisibile », id est spiritualem veritatem ac deitatem, « primi sacratissimorum agalmatum », id est sacramenti Eucharistiæ, quod est primum et dignissimum agalmatum sacratissimorum, id est sanctissimarum imaginum Dei, quia in ipso refulget potissime bonitas, misericordia, sapientia Dei in mysteriis redemptionis humanæ. Ipse quoque Christus secundum naturam divinam est invisibilis Dei imago naturalis et plena : qui dixit, Qui videt me, videt et Patrem : propter omnimodam videlicet similitudinem ejus cum Patre. Hoc sacramentum debemus denudare, id est spiritualiter, non imaginarie, contemplari, quasi sit in hostia sacra situaliter et extense, quasi locatum commensurative in loco. In deiformem ejus pulchritudinem intendere, id est, contemplari increatum ejus decorem : quia teste S. Hilario, species est in imagine, id est pulchritudo in Filio : quæ pulchritudo in summa et superbeatissima Trinitate est prorsus una, æqualis et indivisa. Est item in Christo pulchritudo creata spiritualis et corporalis, naturalis et supernaturalis, pulchritudo naturæ et gratiæ ac gloriæ. Cui ait Psalmista : Specie tua et pulchritudine tua intende prospere, procede, et regna. Denique, prout sanctus ait Bernardus, Non minus splendet in manibus sacerdotis, quam in sinu Dei Patris. Et summum sacerdotem divinitus videre, id est episcopum sacerdotaliter vestitum tanquam Dei vicarium adspicere, a divino altari usque ad extrema templi cum suavi odore venientem, id est cum thurificatione totum populum in ecclesia congregatum thuris fragrantia recreando, non sine spirituali significatione, ut tangetur, et iterum in ipso perfective residentem, id est, post reditum juxta altare sedentem ad perficiendum agmen populi celebratione, doctrina, exemplo.1 Ipsa etenim super omnia divina beatitudo, id est ipse superbeatissimus Deus « super omnia » per infinitam excellentiam exsistens, etsi bonitate divina proveniat in participantium suam sacram communionem, id est, quamvis per diffusionem suæ bonitatis et per infusionem charismatum suæ pietatis, pertingat in eos qui « sacram » suscipiunt « communionem » et divinorum donorum influxionem; sed non extra, per substantiam immutabilem, statum et collocationem efficitur : id est, quamvis ita per operationem in cuncta proveniat, attamen « per substantiam » suam « immutabilem », id est ob invariabilem suam naturam, « non efficitur extra statum et collocationem », id est, nec statum, neque quietem, nec locum variat per se, quamvis per accidens seu ratione effectus, desinat esse interdum ubi fuit, rebus ipsis destructis aut vari-

Eccli. v, 11, 12.

Sap. vii, 26;

Hebr. 1, 3.

Joann. xiv, 9.

Ps. xliv, 5.

Is. xviii, 4. atis. Ideo loquitur per Prophetam : Quiescam in loco meo. Et omnibus deiformibus, id est universis mentibus purgatis sibi gratiose assimilatis, proportionaliter illucendo, id est intus fulgendo juxta gradum et mensuram, capacitatem et meritum earum, juxta illud Apostoli : Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris; circa semetipsam vere exsistit, id est, in se ipso invariabiliter est et permanet, nec ulla distractione, cura, variatione discedit a se, et a propria omnino non transmutatur immutabilitate, id est, a connaturali sua invariabilitate nullatenus deficit : qui solus habet immortalitatem, id est omnimodam incommutabilitatem. Cui ait Psalmographus : Tu autem idem ipse es. De quo sanctissimus Christi frater disseruit : Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Est enim actus purus, et ens absolute perfectum, æternaliter in superoptima sui dispositione consistens, cui nil perfectionis potest accrescere nec auferri. Imo, ut in libro de Causis habetur, Non est ei diminutio neque perfectio, sed super omnem perfectionem subsistit. Quod et Proclus subtiliter probat.

Similiter divina synaxeos teleta, id est sacrum mysterium communionis, utputa Eucharistiæ sacramentum, etsi singulare et simplex habeat et complicitum principium, id est, quamvis contineat in se Verbum æternum, quod in se unicum et simplicissimum est et « complicitum principium », id est intra se inviolabiliter impassibiliterque firmatum : quod sciscitantibus Judæis, Tu quis es ? in Evangelio legitur respondisse : Principium, qui et loquor vobis. In sacram varietatem symbolorum humanitus multiplicatur, id est, per diversa sensibilia designatur, et sub variis materialibus formis habetur, et usque ad omnem implet hierarchicam imaginum descriptionem, id est, verificat et adimplet universaliter seu in cunctis « descriptionem hierarchicam », id est prænuntiationes propheticas et fi-

Joann. viii, 25. guras in Scripturis contentas imaginum corporalium. Ideo scriptum est : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et alibi : Oportet, inquit, impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me. Sed uniformiter ex his iterum in propriam unitatem colligitur, id est, ex tot et tantis ipsius figuris et signis ac vaticiniis, unum et idem ac simplex in se ipso esse agnoscitur : quod quum sit universaliter et infinite perfectum, per pauca plene et sufficienter exprimi nequit, nec significari, imo nec per omnia simul accepta ; et unificat in se sacre reductos, id est, eos qui reducuntur et convertuntur ad ipsum, efficit spiritualiter unitos, imo et unum per caritatem, ut frequenter expositum est.

Juxta hunc autem deiformem modum, quo multa sunt unum in Deo, et per recessum ab eo multiplicantur, divinus summus sacerdos, etsi unitam suæ hierarchiæ disciplinam deiformiter in subjectos deducit, id est, quamvis episcopus hierarchicam et ecclesiasticam suam scientiam, in se ipso tanquam in uno subjecto unitam et plurium cognitivam, transfundat in subditos, sicut magister in discipulos, sacrorum ænigmatum pluralitatibus utens, id est diversis figuris, signis et exemplis : et hoc « deiformiter » agit, id est liberaliter et caritative, Deum in hoc imitando, qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Sed iterum tanquam absolutus et minoribus immensurabilis, id est tamen rursus tanquam liber et liberatus ab hujusmodi variis signis et ænigmatibus, « et immensurabilis », id est plene intelligi nequiens ab inferioribus, qui mensuram sui ingenii non attingunt, juxta illud Apostoli : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; in proprium principium indiminute restituitur, id est, in Deum sine minoratione suæ scientiæ et perfectionis convertitur, imo cum ampliori profectu sui et subditorum, quemadmodum flamma

Joann. i, 17.

Luc. xxiv, 44.

Jacob. i, 5.

1 Cor. iii, 1. candelæ ex hoc quod aliæ candelæ accenduntur ex ea, non patitur propriæ lucis diminutionem. Et in unum, suum intellectualem faciens introitum, id est, reditum et ingressum suum mentalem agens in Deum a quo processit, sicque quasi circulum complens, sicut et Salomon fassus est : Ad locum unde exeunt, flumina revertuntur.2 Et Proclus in Elementatione theologica contestatur : Omne quod procedit ab aliquo et ad illud convertitur, circularem habet operationem. Videt pure perfectorum uniformes rationes, id est, clare contemplatur « rationes uniformes », id est spirituales ac stabiles causas et significationes materialium symbolorum quæ adhibentur his quæ perficiuntur in sacramentis, in secunda humanæ processionis summum, in prima diviniorem conversionem facientes\ : hoc est, videt hujusmodi rationes « facientes conversionem in prima », id est in superiora principia, ad quorum speculationem inducunt « diviniorem » conversione in secunda, id est in symbola exteriora, quæ etiam sunt inferiora, et idcirco secunda, quoad ordinem dignitatis.3 Suntque rationes istæ « summum processionis humanæ in secunda », id est quid supremum et ultimum piæ processionis et illuminationis Dei in materialia ista : quibus cognitis, cessat perscrutatio, et restat operatio secundum exigentiam spiritualium significationum et rationum illarum.

Footnotes

  1. Mich. vii, 8, 9. ↩

  2. Eccle. 1, 7. ↩

  3. \* faciens ↩

Chapter 26 of 98