Articulus 18
MYSTERIUM SYNAXIS SIVE COMMUNIONIS.
HÆC pars hujus capituli nominatur mysterium synaxis seu communionis, in qua determinat de ritu et celebratione sacramenti istius a præsule, juxta observantias et cærimonialia primitivæ Ecclesiæ pro tempore illo, quæ jam partim mutata sunt.
Summus quidem sacerdos, puta episcopus, orationem sacram super divinum altare perficiens, id est, juxta altare et ante altare stans: quod est altare Dei, juxta illud, Introibo ad altare Dei: idcirco vocatur « divinum ». Nam et in illo exercebantur et offerebantur divina, imo divinissima Ecclesiæ sacramenta. Sic et in Apocalypsi habetur: Stetit angelus Domini ante altare. Juxta hunc modum loquendi fertur et in Psalmo:1 Quia ipse super maria fundavit eum, id est juxta. Unde communiter dicitur: Colonia sita est super Rhenum. In Ecclesiastico quoque: Quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.2 Ex ipso adolere inchoans, id est, thurificare super altare incipiens, et inde procedens, in omnem venit sacri chori ambitum, id est in totum circuitum chori.3 Fiebat enim thurificatio in veteri lege: quæ thurificatio inter cærimonialia computabatur. Quæ quamvis Evangelio divulgato sint mortificata, aliqua tamen illorum adhuc servantur, non ut cærimoniæ legis, nec tanquam præfigurativa ecclesiastici status, sed ex rationabili causa et institutione Ecclesiæ militantis, prout Alexander in Scripto tertii, et Thomas in prima secundæ, atque Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus, super hoc diffusius scribunt.4 Rediensque iterum ad divinum altare, incipit sacra psalmorum metodia, id est, a psalmodia incipit divinum officium, concinente ei psalmificam sacram orationem omni ecclesiastica dispositione, id est, toto clero bene disposito ibi præsente, simul cum episcopo canente aut prosequente psalmodiam inceptam.
Deinde vero per ministros ipsa professarum deltarum lectio consequenter fit, id est, per diaconos aut inferiores eis fit lectio ex sacra pagina. Unde alia habet translatio: Deinde per ministros scriptorum librorum consequenter fit lectio. Atque ut dicitur, in Græco habetur Hagiographa, ab ἅγιος, quod est sacra, et γραφή, scriptura. Et post has foris fiunt sacro ambitu catechumeni, id est, nondum satis instructi in fide a corpore Ecclesiæ expelluntur, et cum ipsis energumeni, id est exorcizati, et qui sunt in pœnitentia, id est constituti in pœnitentia publica, tanquam indigni aut non satis aptati ad intuendum sacramentum altissimum, et ne scandalizarentur necdum instructi. Manent autem divinorum adspectu et communione digni, id est, boni Christifideles in ecclesia remanent.
Ministrorum vero alii quidem stant ad templi portas conclusas, utpote ostiarii, qui stabant juxta fores ecclesiæ clausas, ad prohibendum indignis ingressum; alii vero aliud quid proprii ordinis operantur, id est, exercent actum aliquem ad eorum officium pertinentem, sicut acolythi portantes urceos seu ampullas; alii autem ministratoria dispositione discreti, id est differentes ab aliis per ordinem administrationis materiæ sacramenti, puta diaconi, cum sacerdotibus super divinum altare proponunt sacrum panem in quo confici possit, et benedictionis calicem, id est vinum benedicendum, consecrandum, et transsubstantiandum in sanguinem Salvatoris, ante confessa ab omni ecclesiæ plenitudine catholica hymnologia, id est, fidei symbolo ab Apostolis edito, a toto fidelium cœtu vel clero ibi præsente ante panis oblationem pronuntiato. Tunc enim non fuit aliud fidei symbolum.
Cum quibus divinus pontifex orationem sacram perficit, disponendo se ad consecrationem vel sumptionem. Et sanctam pacem omnibus promittit, vel imprecatur, dicendo: Pax Domini sit semper vobiscum. Et salutantibus inter se invicem omnibus, juxta illud Apostoli: Salutate invicem in osculo sancto;567 mystica sacrorum voluminum prædicatio perficitur, id est, unus ex sacris libris spiritualem facit collationem, ad confirmandum fideles in fide et gratiarum actione ac moribus, atque ad moriendum constanter pro fide.
Et lavantibus manus aqua summo sacerdote et sacerdotibus, non quasi immunditiæ aliquid sit in Sacramento altaris, sed ob reverentiam ejus, ne digitis quibus tetigit illud tangat quid aliud, nisi prius lotis, summus quidem sacerdos in medio divini altaris stat consecraturus. Circumstant autem soli cum sacerdotibus ministrorum selecti, id est principales ministri. Et sacras divinas actiones summus sacerdos laudans, id est, ea commemorans quæ Christus fecit in Cœna protinus ante consecrationem, sacrificat divinissima, id est, post consecrationem offert Deo Patri corpus et sanguinem Domini. Et sub conspectu omnium ducit laudata, id est, commendata et consecrata cunctis ostendit, per sacre procumbentia symbola, id est, populo adorante per sensibilia reverentiæ et adorationis indicia. Et donationes divinorum actuum ostendens, id est dona sacra seu sacramenta, in communionem eorum sanctificans, id est, oblatas materias in usum fidelium consecrans, ut communicent, ipseque, videlicet celebrans, venit, et alios adhortatur, id est, transit ad locum in quo stando plebem communicabit, et ad communicandum admonet alios.
Accipiens vero et tradens divinam communionem, id est, personaliter sumens primo, deinde porrigens aliis sacram communionem, quemadmodum Christus fecit in Cœna, in eucharistiam sacram desinit, id est, officium suum complet et terminat Eucharistiam accipiendo, dando et sumendo, gratiarum actiones subjungens. Multis quidem in sola divina symbola prospicientibus, id est, simplicioribus attendentibus exteriora quæ vident et fiunt, neque intelligentibus; ipso autem semper divino Spiritu ad sancta perfectorum principia, in beatis et intellectualibus speculationibus hierarchice in puritate deiformis habitus ascendente: id est, « ipso » summo sacerdote « semper ascendente », id est, jugiter per contemplationem se elevante, « Spiritu divino », id est ductu et gratia Spiritus Sancti, « ad sancta principia perfectorum », id est ad causas eorum quæ facta sunt in Missæ solenniis, puta ad causam eorum effectivam, quæ est Deus omnipotens, et ad causam institutivam, quæ est Verbum incarnatum, ad causam quoque finalem, quæ est multiplex fructus, utilitas et effectus celebrationis, et ad spiritualem rationem et significationem causæ materialis sacramenti istius : « ascendente », inquam, « in speculationibus beatis et intellectualibus », id est per speculationes salubres et intellectuales, id est sapientiales et puras, non imaginarias, grossas, phantasticas, puta « hierarchice », id est secundum illuminationes hierarchicas et cœlestes, « in puritate habitus deiformis », id est sanctæ fidei illuminatæ rationibus credendorum, purificatæque mentis intelligentia ac sapientiæ salutaris, et mysticæ theologiæ, ac ferventissimæ caritatis.
Footnotes
Chapter 23 of 98