Articulus 22
DE EXCELLENTIA ET PRÆCONIO INSIGNI PSALMORUM DAVIDICORUM.
CONSEQUENTER exponit rationem psalmodiæ in Missa, videlicet quoniam quidquid in aliis Scripturæ libris continetur, in libro Psalmorum per modum laudis divinæ insinuatur. Nequaquam ergo scriptura psalmorum excludenda est a celeberrimo celebrationis officio.
Psalmorum autem sacra oratio, id est sanctus sermo seu devota invocatio psalmorum, conveniens omnibus fere hierarchicis mysteriis, id est cunctis divinis officiis et ecclesiasticis actibus : suntque orationes psalmorum ob hoc præcipue efficaces, quoniam laudibus Dei admixtæ sunt. Propter quod scriptum est :1 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Nonne futurum est explicari, id est, nonne consequens erit decantari seu exprimi, omnium summo sacerdotalissimo, id est celebrationis officio, quod est omnium sacerdotalium actuum principalissimum ?
Omnis quidem enim sacra et hagiographos deltos, id est tota Scriptura canonica et hagiographa, prout supra magis expositum est, aut ex Deo exsistentium generalem subsistentiam et dispositionem, aut legalem hierarchiam et conversationem, aut divini populi, etc., corradicavit.
Id est : Simul radicavit, seu pro radice, fundamento aut subjecto posuit, ac recitavit et descripsit, aut ex Deo exsistentium generalem subsistentiam, id est, « aut subsistentiam generalem exsistentium ex Deo », id est rerum creatarum a Deo, et dispositionem earum, id est coordinationem et gubernationem. Quod fit præsertim in Genesi, et consequenter in Exodo ac aliis Moysis libris. Aut legalem hierarchiam, id est principatum Israeliticæ plebis sub lege : quod specialiter fit in libro Numerorum ; et conversationem : quod in præfatis ac aliis multis fit libris veteris Testamenti. Aut divini populi he- reditatum distributiones et habitationes : quod fit præcipue in Josue libro, ubi describitur qualiter terra promissionis fuit sorte divisa et distributa in hereditatem duodecim tribuum, quæ tunc deditæ erant cultui veri Dei. Aut conversationem et gubernationem judicum sacrorum : de quibus in libro agitur Judicum; et de quibus ad Hebræos scripsit Apostolus, Quid dicam de Gedeon, Barac, Samson, Jephthe, Samuel?2 etc. Aut regum sapientium, de quibus in libris Regum et Paralipomenon, aut sacerdotum divinorum intelligentiam : ut fuerunt Esdras scriba velox, et Jeremias, et Machabæi, de quibus in libris Esdræ et Machabæorum.3
Aut veterum virorum in varietate et multitudine anxietatum, id est antiquorum virorum in multis et variis anxietibus, diffortuniis, tribulationibus, utputa Job et Tobiæ, ut patet in libris eorum, immutabilem in patientia philosophiam, id est firmam et inconcussam philosophiam seu sapientiam eorum, quam potissime ostenderunt in suis patientiis in tot adversis. Propter quod Salomon ait :4 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia. Et rursus : Doctrina viri per patientiam noscitur;5 qui autem impatiens est, exaltat et ebullit stultitiam suam. Aut actionum sapientes synagogas, id est congregationes fideles in actibus strenuas. Alia translatio habet : Sive agenda sapientissima monita. Aut divinorum amorum cantica, videlicet Cantica canticorum, et divinas imagines, id est personas seu typos spiritualis Sponsi ac Sponsæ, sicut in Canticis. Aut futurorum propheticas prædicationes, id est vaticinia Prophetarum, tam quatuor majorum, quam duodecim minorum.
Aut viriles Jesu divinas actiones, id est operationes Christi virtuosissimas ac ejus miracula. Erant autem operationes Christi simul divinæ et humanæ, id est unius et ejusdem personæ, quæ simul fuit vere Deus et homo. Verumtamen quædam competebant sibi ratione naturæ divinæ, quædam ratione naturæ humanæ. Hinc Christi operationem S. Dionysius alibi vocat theandricam, id est deivirilem. Hæc Christi opera, virtutes, mysteria, in evangeliis sunt descripta. Aut ipsorum discipulorum Deo traditas et Dei imitatorias conversationes, id est vitam et gesta Apostolorum et aliorum quorumdam discipulorum, eis a Deo concessa, et divinæ perfectionis potissime imitativa, ut [patet] in libro Actuum Apostolorum, et sacras doctrinas, quæ in epistolis Petri, Pauli, Joannis, Jacobi et Judæ contentæ sunt. Aut occultam et mysticam visionem, id est Apocalypsim, ipsorum discipulorum dilectissimi, id est S. Joannis prædilecti a Christo, saltem amicitia præcipuæ familiaritatis, et amore quodam connaturali ex inclinatione naturæ et consanguinitate. Joannis, inquam, et divini ac mirabilis per excellentiam divinorum charismatum. Quem Joannem quam affectuosissime dilexerit Sanctus iste, Deo præstante patebit in expositione epistolæ quam misit beatissimo Joanni Dionysius sanctus.6 Supermundanam Jesu theologiam, id est, supernaturalem Christi sapientiam descripsit Joannes in Apocalypsi, ad deificationem, id est, ut eam sequentes deificemur per assimilationem non mediocrem, opportunis narravit et sacris teletarum et deiformibus anagogis, id est, ista expressit in Apocalypsi « anagogis », id est doctrinis sursumductivis, « deiformibus », quia per eas Deo supernaturaliter conformamur, et « opportunis », id est bene congruentibus, « et sacris teletarum », id est sanctis imaginibus et figuris ac signis.
Deinde subjungitur laus eximia psalmodiæ.
Divinorum autem cantuum sacra scriptura, id est, scriptura sancta psalmorum, seu ipsa psalmodia, intentionem habens et theologias et divinas actiones omnes hymnizare, id est, intendens ceteras paginas et operationes Dei pertinentes ad creationem aut reparationem vel glorificationem, per modum hymnorum seu laudum exprimere, et divinorum virorum sacras orationes et sacrificationes laudare, id est laudando describere, quamvis non semper in eadem forma verborum, sed quantum ad sensum, et interdum in ipsa forma verborum: quemadmodum illud Psalmi, Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderunt eum a facie ejus, in libro Numerorum legitur Moyses postulasse.78 In Genesi quoque narratur: Sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos:9 iste cœpit invocare nomen Domini. Quocirca expositores aliqui dicunt quod aliquas speciales orationes composuit; similiter alii quidam Sancti: quæ in libro continentur Psalmorum modo prætacto. Universalem facit divinorum cantum et narrationem, id est, de omni materia contexuit Dei præconia atque historias: ut patet in psalmo, Attendite, popule meus, legem meam;10 item in psalmo, Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; et duobus ibi immediate sequentibus.11 Ad totius hierarchicæ teletæ susceptionem et traditionem habitum pulchrum efficiens divinitus eam psallentibus.12 Id est: Psalmodia ipsa « efficiens habitum pulchrum », id est splendidam mentis qualitatem, decorem et apparatum, « psallentibus », id est decantantibus, « eam divinitus », id est eo spiritu quo concepta est, edita et descripta, utputa ex illuminatione et inflammatione Spiritus Sancti cum interno mentis sapore et advertentia timorata:13 quemadmodum super illud, Psallite sapienter, sanctus ait Basilius, quod sicut gustus corporeus quamlibet cibi buccellam cum speciali sumit masticatque sapore, sic cordis palatum unamquamque psalmodiæ particulam cum speciali degustatione debet depromere. Qui sic psallit, sentit quod ipse Psalmographus cecinit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!14 super mel ori meo;15 itemque: Exsultabunt labia mea quum cantavero tibi. « Ad susceptionem et traditionem totius teletæ », id est formationis, « hierarchicæ », id est, ad hoc quod mens omnem hujusmodi impressionem perfectivam recipiat a superiore, et receptam communicet inferiori.
Quum ergo continua sacratissimorum hymnologia, id est ex quo jugis psalmodia, « continua » vel assidua (vel, « continua », id est omni loco et tempore opportuno exhibita), animales nostros habitus, id est vires innatas seu virtutes morales, quæ circa passionum animalium et sensitivarum reformationem versantur, coadunate disposuerit, id est, simplificando affecerit, et ad summum illud unum reduxerit, ita quod cum tranquillitate sumus illi intenti, ad paululum sacrificia exponenda, id est ad exhibenda et declaranda paulisper dominica sacrificia, quæ Deo offerimus, et rationem hujusmodi oblationis assignamus: quoniam Christus Dominus in Cœna hoc ipsum sacrificium instituit, celebrarique jussit in memoriam suæ incomparabilis dilectionis ad nos, et suæ acerbissimæ passionis pro nobis. Et divinorum cantuum melodia ad divina et nosmetipsos et inter nos invicem consensum: id est, concors illa psalmorum cantatio dispositive ac meritorie facit « consensum » in nobis « ad divina » officia alacriter ac unanimiter persolvenda; sic item facit consensum ad « nos », ut libenter intersimus divinis, non retrahente nos carnalitate aut acedia nostra, « et inter nos invicem », ut juxta Apostolum, id ipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata.16 Quum enim generaliter omnis communicatio in eodem17 officio, actu seu opere, amicitiam soleat quamdam causare, quanto magis communicatio ista in decantatione psalmorum? Unde in Daniele habetur, quod Azarias et socii ejus quasi ex uno ore cantabant et benedicebant Deum in fornace. Nullus ergo psallentium in tam divino actu sit singularis, dissonus, suive capitis, ne juxta Augustinum in Regula, humiliter psallenti fraternitati faciat offendiculum.18
Ut una et confessa sacrorum regione promulgaverit coordinata et coadumbrata magis in intellectuali psalmorum melodia :1920 id est, prout « melodia coordinata et coadumbrata », id est simul disposita et obscure contenta, « magis in intellectuali », spirituali et mystico sensu « psalmorum », qui frequenter obscurior difficiliorque consistit, « promulgaverit », id est innotuerit, « regione », id est ex parte, « sacrorum una et confessa », id est, publice insinuata, dum unus psallentium chorus alteri consonat et concinit. Per plures et apertiores imagines et prædicationes inveniuntur sacratissimis professarum constructionum lectionibus : hoc est, dum « et prædicationes », id est salubres doctrinæ et sermones, « constructionum professarum », id est articulorum ad fidei professionem pertinentium, « inveniuntur per imagines », id est figuras et similitudines, « plures et apertiores lectionibus sacratissimis », id est in sacris lectionibus et doctrinis aliorum librorum sacræ Scripturæ, quæ simul cum psalmodia in divinis officiis proferuntur, quatenus veritates catholicæ ex mutua comparatione et permixta commemoratione clarius pateant.2122
In his adspiciens sacre, id est ista religiose considerans, videbit uniformiter unam inspirationem ut ab uno divino Spiritu conclusam, id est, intelliget in utriusque Testamenti Scripturis unam et eamdem fuisse inspirationem et illuminationem contentam, utputa ab eodem Spiritu Sancto concessam, juxta illud Archipostoli : Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.23 Paulus quoque apostolus :24 Nos, inquit, eumdem spiritum fidei habentes.25 Unde pulchre in mundo post antiquiorem traditionem novum Testamentum prædicatur, id est, evangelica lex convenienter prædicata est per totum mundum « post traditionem antiquiorem », id est post Mosaicæ legis donationem.26 Figura namque præcedere debet figuratum, umbra lucem, imperfectum quoque perfectum, et dispositio formam, via et ordine generationis. Similiter in Ecclesia per orbem terrarum diffusa, frequenter præmittitur lectio veteris Testamenti, lectioni Epistolæ et Evangelii.27 Idcirco ad Galatas dicitur : Lex pædagogus noster fuit in Christo.28
Divina et hierarchica ordinatione illud (æstimo) declarante, id est, ordinatione sanctorum patrum ex divino instinctu sic instituente ac ostendente, quomodo ipsa quidem, utputa vetus lex, dixit futuras Jesu divinas operationes, id est, propheticæ prænuntiavit sancta opera Christi ac divina miracula. Unde Isaias : Pusillanimes (inquit), confortamini et nolite timere ; ecce Deus vester veniet, et salvabit vos. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.29 Et per Michæam dictum est : Magnificabitur in medio universæ terræ, et pax erit in terra nostra. Hoc vero perfecit, id est, novum Testamentum narrat illas opere esse completas. Et quomodo quidem illa, scilicet vetus lex, in imaginibus veritatem scripsit, id est, veritatem credendorum et agendorum in figuris expressit. Omnia enim, secundum Apostolum, in figura contingebant eis. Et Propheticæ frequenter metaphorice sunt locuti : ut quum loquitur Isaias, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.30 Ad hujus verbi declarationem allegat Albertus illud Apostoli ad Hebræos : Umbram habens lex futurorum bonorum. Cui allegationi obviare videtur quod protinus in illa auctoritate subjungitur, Non ipsam imaginem rerum.31 Quod etiam his verbis Theologi videtur contrarium, asserentis quod illa in imaginibus veritatem descripsit. Et respondendum quod hoc loco imago extensius sumitur, utputa tam pro figura obscura, quæ dicitur umbra, quam pro figura evidenti, quæ proprie nominatur imago. Hoc vero præsentem demonstravit, id est, novum Testamentum Christum venisse et in medio suorum fidelium esse edocuit, secundum quod ipse in Matthæo protestatur : Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus.
Est quoque præsens in Sacramento. Hinc felicissimus Joannes Baptista vocatur propheta, et plus quam propheta, quoniam Christum monstravit præsentem:32 Ecce (dicens) Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.33
Illius enim prædicationibus, id est ex sermonibus et vaticiniis veteris legis, hoc per se ipsam perfecta operatione veritatem cognovit: id est, novum Testamentum, hoc est populus novi Testamenti, « cognovit veritatem », id est Christum, qui ait, Ego sum via, et veritas, et vita; veramque ejus notitiam est sortitus.34 Ideo Christus in Evangelio ait Judæis: Scrutamini Scripturas, quia illæ sunt quæ testimonium perhibent de me.35 Et in Actibus gloriosissimus Petrus deprompsit:36 Huic omnes Prophetæ testimonium perhibent. Cognovit autem hanc veritatem non solum illius sermonibus, sed etiam « operatione » Christi « per se ipsam perfecta » id novit. Hinc in Joanne disseruit Dominus: Opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me.37 Et rursus: Si mihi, inquit, non vultis credere, operibus credite.38 Etenim supernaturalia prorsus et præclarissima Christi miracula, sufficienter demonstrant veritatis suæ doctrinam, quum Deus omnipotens essentialiter verus et veritas, nec confirmator nec testis esse valeat falsitatis. Idcirco apud Joannem Christus locutus est: Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.39
Et est Theologiæ divina operatio consummatio, id est, supernaturalis miraculosaque actio « est consummatio », id est perfectio, confirmatio et probatio, « Theologiæ », id est evangelicæ prædicationis, seu totius Scripturæ canonicæ, juxta id Marci: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.40 Et ad Hebræos dicitur: Salus (id est evangelicæ legis prædicatio) in nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus.41 Porro Commentator, per Theologiam, intelligit Scripturam veteris Testamenti; per operationem divinam, novum accipit Testamentum, quod gratiam confert ad operandum. Sed expositio præinducta litteralior fecundiorque videtur.
Footnotes
-
Ps. xvii, 4. ↩
-
Hebr. xi, 32. ↩
-
1 Esdr. vii, 6. ↩
-
Prov. xiv, 29. ↩
-
Prov. xix, 11; xiv, 29; xv, 2. ↩
-
Epistol. x. ↩
-
Num. x, 35. ↩
-
Ps. LXVII, 2. ↩
-
Gen. IV, 26. ↩
-
Ps. LXXVII. ↩
-
Ps. CIV. ↩
-
Ps. CV, CVI. ↩
-
Ps. XLVI, 8. ↩
-
Ps. CXVIII, 103. ↩
-
Ps. LXX, 23. ↩
-
Luc. XXII, 19, 20. ↩
-
I Cor. I, 10. ↩
-
*consonancia* ↩
-
* consonantia ↩
-
Dan. III, 51. ↩
-
I Cor. X, 11. ↩
-
Mich. V, 4, 5. ↩
-
II Petr. I, 21. ↩
-
Ibidem. ↩
-
II Cor. IV, 13. ↩
-
* illi ↩
-
Matth. XXVIII, 20. ↩
-
Galat. III, 24. ↩
-
Is. XXXV, 4-6. ↩
-
Is. XI, 1. ↩
-
Hebr. X, 1. ↩
-
Matth. xi, 3. ↩
-
Joann. i, 29. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Joann. v, 39. ↩
-
Act. x, 43. ↩
-
Joann. x, 25. ↩
-
Ibid. 38. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
Marc. xvi, 20. ↩
-
Hebr. ii, 3, 4. ↩
Chapter 27 of 98