Skip to the text

Articulus 20

DE MYSTICA SYMBOLORUM MISSÆ INTELLIGENTIA IN SPECIALI, INTRODUCTIO.

DEINDE tangit theoriam seu rationem spiritualem eorum quæ fiunt in celebratione circa hoc sacramentum. Hæc igitur, ut dixi, in abditorum atria bene descripta, imperfectis adhuc ad contemplationem sufficientem relinquentes : id est, nos « relinquentes hæc » jam introducta de sensibilibus signis sacramentorum, « bene descripta in atria abditorum », id est in præambulis et figurativis ad sequentia, scilicet in ipsis præhabitis passibus in quibus expressa sunt symbola ista, quæ sunt contentiva et occultantia abdita, id est spiritualia significata per ea, « imperfectis adhuc », id est, his qui adhuc inidonei sunt, « ad contemplationem sufficientem », id est ad intelligendum spirituales et mysticas symbolorum illorum rationes et sensus. Ideo dimittendi sunt occupari circa exteriora et sensibilia illa. Intremus a causalibus in causas, id est a symbolis istis ad significata per ea, hoc est ad spirituales et mysticos intellectus, qui sunt finalis causa materialium symbolorum, ipsaque symbola seu sensibilia signa sunt quasi materialis causa spiritualium contentiva, juxta sacram nostram synaxim et decoram, id est juxta exigentiam sanctæ lucidæ nostræ communionis et congregationis, videlicet cum humilitate, reverentia, et recta intentione, sicut docet Ecclesia. Invisibilium Jesu luciduco videbimus theoriam beatam, id est, sic intrantes mente concipimus « theoriam beatam », id est felicem sapientiam et contemplationem, « invisibilium », id est spiritualium et divinorum, declarantem manifeste principalium formarum pulchritudinem, id est convenientes et pulchras rationes et significationes « formarum principalium », id est sacramentalium illorum signorum et cærimonialium ac rituum ecclesiasticorum:1 et hoc, « Jesu luciduco », id est Christo lucidissimo ductore, cui cantamus: Deduc me, Domine, in via tua.2 Ipse etenim intus veritatem ostendit, qui est lux, et via, veritas et vita; qui justum deducit per vias rectas.3 De quo scripsit Boetius:4

Principium, vector, dux, semita, terminus idem.

Sed, divinissima et sacra teleta, id est, tu Christe, qui es « teleta », id est consecrata consummatio, sancta et « divinissima », circumposita tibi symbolice vestimenta ænigmatum revelans, id est, declarans signa prædicta « ænigmatum », id est secretorum sensuum, quæ sunt quasi « vestimenta circumposita tibi symbolice », id est materialiter significative, quibus signis et sacramentalibus formis quasi vestibus in Sacramento circumtectus diceris et videris, splendide nobis manifestare, id est, te ipsum nobis manifesta in præsenti per fidem radio sapientiæ salutaris perfusam, et in futuro clare per speciem, quemadmodum amanti te promisisti: Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.5 Et intellectuales nostros vultus uniformi et non velato lumine reple, id est luce contemplationis sinceræ, non obscurata fumo phantasmatum, exclusa omni caligine vitiorum et inquietudine passionum, atque perstrepentium cogitationum inquietudine ac tumultu: imo te ipso qui ais, Ego sum lux mundi. Ut illud Michææ dicere queam : Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est, et deducet me Dominus in lucem sempiternam, videbo justitiam ejus ; et cum Psalmista : Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo ?6

Footnotes

  1. Boetius, lib. III, metr. 9. ↩

  2. Ps. lxxxv, 11. ↩

  3. Joann. viii, 12; xiv, 6. ↩

  4. Sap. x, 10. ↩

  5. Sap. viii, 12; ix, 5. ↩

  6. Ps. xxvi, 1. ↩

Chapter 25 of 98